IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 8
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 8
QUAE IGNORANTIA MAGIS EXCUSET ET QUAE MINUS.
Octavo quaeritur de excusantibus peccatum quae magis excusant, et est comparatio ignorantiae ad ignorantiam. Est autem quaedam divisio ignorantiae ex parte materiae, cum dicitur: alia est iuris et alia facti. Ignorantia vero iuris alia est iuris naturalis, alia est iuris divini, alia iuris canonici, alia iuris civilis. Potest ergo quaeri quae ignorantia minus excusat et quae non.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod ignorantia iuris, si excusat aliquam personam, utpote simplices, qui non habent facultatem perveniendi ad iuris peritiam, ut sunt parvuli, rustici et mulieres, minus excusat quam ignorantia facti. Ignorantia enim iuris in iis quae sunt ad salutem minus excusat, utpote ignorantia iuris canonici vel divini, quantum ad quaedam praecepta; naturalis vero iuris minime; canonici vero iuris plus excusat quasdam, personas, civilis vero plus; quanto enim plus tenetur homo ad cognitionem iuris, tanto minus excusatur. Quia vero unusquisque tenetur ad scientiam iuris naturalis, ideo nullus adultus excusatur: nulli enim adulto licet legem naturalem ignorare, quoniam ipsa scribitur in corde humano naturaliter.
Est autem scientia iuris divini, scilicet Legis et Prophetarum, Evangelii et apostolicae doctrinae, et ista tenentur scire episcopi et praelati maiores, qui tenentur "omni poscenti reddere rationem de ea, quae est in eis, fide et spe". Unde ab eis requiritur scientia Veteris et Novi Testamenti; laici vero tenentur ad notitiam Decalogi et eorum quae pertinent ad fidem, prout continetur in Symbolo Apostolorum. Ignorantia vero quoad quaedam iuris divini eos excusat simpliciter; quantum vero ad quaedam excusat a tanto, etsi non a toto.
Est iterum notitia iuris canonici, quod continet constitutiones ecclesiasticas ad intelligenda peccata, et ad hanc tenentur sacerdotes curam animarum habentes et confessores. Ignorantia huius iuris quosdam alios excusat, etsi non a toto, tamen a tanto: non enim omnes clerici tenentur ad notitiam omnium quae sunt in iure canonico, etsi teneantur ad notitiam quorumdam.
Est iterum ignorantia facti, et haec est duplex: vel indifterentis ad salutem vel ad officium, et haec excusat, sicut habetur I ad Cor. 10, 25: "Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam". Est autemM factum necessarium ad salutem, ut quod Christus passus est; et est factum necessarium quoad officium, ut in sacerdote quod facta sit ei manuum impositio, et pollicis et indicis consecratio. Et circa necessarium ad salutem distinguendum est, quia aut non potest vitari ignorantia, sicut in illo qui a nativitate sua caret usu rationis, et haec excusat; aut potest vitari, sicut in Iudaeis et Paganis, et haec non excusat.
Est iterum alia divisio ignorantiae, quia alia est simplex, alia est crassa, alia affectata. Simplex est, quando aliquis nescit quod tenetur scire, facit tamen aliquid, sed non quidquid potest: et haec excusat a tanto, etsi non a toto. Ignorantia crassa est, quando aliquis negligit scire quod tenetur nec tamen vult se nescire: haec minus excusat quam supra dicta, aliquando tamen excusat non a toto, sed a tanto. Ignorantia affectata est, quando aliquis negligit scire ea quae tenetur scire et placet ei nescire, et haec accusat et non excusat.
Iterum, est alia divisio ignorantiae, quod quaedam est vincibilis, quaedam invincibilis. Illa quae est invincibilis, alia est invincibilis per naturam, ut in puero, qui non potest uti ratione, et in decrepito, qui non potest discernere, et in eo qui nascitur amens: et haec excusat a toto; alia invincibilis ex casu, et hoc contingit dupliciter: quia incidit ex sua culpa aut non incidit ex sua culpa. Si non incidit ex sua culpa, excusat a toto; si vero incidit ex sua culpa, secundum quosdam non excusat a toto, secundum alios excusat a toto, quia iam non habet liberum usum rationis, sed prius non excusabatur sive de priori.
Item, ignorantia dividitur ex parte efficientis, quia alia est voluntaria, alia involuntaria. Voluntaria est duplex. Alia est volentium nescire, et haec est affectata simpliciter et non excusat ; alia est nolentium scire, et haec est affectata secundum quid, et haec simpliciter accusat, sed non tantum quantum prior. Involuntaria vero aut fuit a principio involuntaria, et haec est poena, non peccatum simpliciter, et haec excusat a toto; aut fuit a principio voluntaria et postea facta est involuntaria, et haec excusat a tanto, etsi non a toto.
I. Quaeritur enim de puero, qui ab infantia includitur in carcere Saracenorum, utrum ignorando ea quae sunt fidei peccet.
Quod non, videtur. 1. Non enim potest habere eum qui instruat ipsum, nec per se potest habere cognitionem; ergo non potest non ignorare; ergo non peccat: nullus enim peccat in eo quod vitare non potest.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod talis, cum pervenerit ad adultam aetatem, non habet impotentiam credendi omnino, quia, si facit quod in se est, Dominus illuminabit eum per occultam inspirationem aut per angelum aut per hominem. Videtur tamen per hoc quod dicit Augustinus, in Quaestion. Novi Testamenti, quod si non fuit a quo disceret nec ad cum aliquo modo rumor doctrinae pervenerit, quod tunc non suo vitio ignorat et immunis est a condemnatione. Sed intelligendum est tunc deP disciplina secundum quod iit per doctrinam exteriorem, non per doctrinam interiorem. Oportet autem quod faciat quod in se est; facere autem quod in se est, est uti ratione, per quam potest comprehendere Deum esse et invocare adiutorium Dei. Dicit enim Beda quod unusquisque potest intelligere Deum esse et iudicium esse venturum; de incarnatione autem et redemptione, si aptet intellectum suum quantum in se est, vocabitur vocatione interiori, etsi non exteriori.
Quod videtur. a. Non enim potest vitari malum nisi cognitum; quilibet autem tenetur vitare mortale peccatum; ergo quilibet tenetur scire de quolibet mortali quod sit mortale.
Contra. 1. Doctores dubitant in casibus subtilibus simoniae et huiusmodi peccatorum; ergo non possunt sciri a laicis; ergo non tenentur.
[Solutio]: Respondendum est ad hoc quod quilibet tenetur scire implicite vel explicite, particulariter vel ad minus generaliter, sub illa scilicet ratione generali qua dictat natura; sed laici non tenentur scire de quolibet mortali explicite, licet teneantur vitare in propria ratione.
III. Item quaeritur de sacerdote, qui accedit ad Ordines et non potest addiscere Canones, et ita non potest scire; ergo tenetur ad impossibile.
Contra. a. Dicit Hieronymus: "Maledictus homo qui dicit Deum praecepisse impossibile". Ergo iste non tenetur ad impossibile.
Quaeritur etiam de illo sacerdote in quo peccat: aut quia vult suscipere Ordines aut quia nescit Canones. Non quia vult suscipere Ordines, quia velle suscipere Ordines in se bonum est; nec in eo quod nescit, quia adhuc non tenetur scire; ergo in nullo peccat, cum non sint plura.
[Solutio]: Ad quod respondendum quod peccat in eo quod vult suscipere Ordines, eum nesciat nec addiscere possit.
Ad aliud vero dicendum quod, licet teneatur ad sciendum Canones ex hoc quod est sacerdos, et non possit addiscere, non tenetur propter hoc ad impossibile. Tenetur enim ex hoc non suscipere curam animarum vel non suscipere officium audiendi confessiones et iniungendi poenitentias, in quibus est periculosum iudicium.
Sed adhuc videtur quod impotentia sciendi excuset illum, per simile. Qui enim cadit in paupertatem, per impotentiam dandi excusatur si non dat pauperi in extrema necessitate. Eadem ergo ratione impotentia addiscendi excusat eum in hoc casu.
Ad quod dicendum quod non est simile. Ille enim non ingessit se in impotentiam dandi, sed iste ingessit se in impotentiam curam habendi per defectum scientiae. Praeterea, nemo potest se immittere in impotentiam dandi, quia, etsi non habet pecuniam, potest dare bonam voluntatem, quae magis placet Deo; non sufficit autem isti sacerdoti curam habenti bonam habere voluntatem de sciendo vel de curando, sed oportet quod ipse sciat et curet.
IV. Item, quaeritur de illo, cui apparet Satanas transfigurans se "in angelum lucis", et ipse credit quod sit bonus angelus et apponit omnem diligentiam quam potest, et ita adorat eum.
Respondeo: Non apponit omnem diligentiam, quam potest, quia, si apponeret, vel per se cognosceret vel Deus ei revelaret.
V. Similiter quaeritur de caeco, a quo uxor quaerit debitum, et ipse dubitat an sit uxor sua an aliena. Si ergo cognoscit, committit se discrimini; ergo peccat mortaliter. Si non cognoscit, exponit eam discrimini; ergo ei imputabitur, si illa adulteretur.
[Solutio]M: Ad quod dicendum quod, si apponit diligentiam quam potest, poterit per aliqua signa cognoscere ipsam esse suam uxorem, et ita auferetur dubitatio. Si vero per nulla signa poterit cognoscere nec ei Deus revelat, monenda est uxor ad hoc quod contineat ad tempus, quousque possit ab eo auferri dubitatio; quod si noluerit, ipsa se committit discrimini, et non ipse, si cum alio coeat.