IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, Praeambulum
Dicto de delicto in genere, sequitur de tribus differentiis delicti, quae sunt ignrantia, omissio, negligentia. Delictum enim dicitur derelictio boni faciendi ad quod tenetur homo; bonum autem illud aut est in scire aut in agere. In agere vero dupliciter: vel quoad genus actus debiti vel quoad circumstantiam debitam Primum est ignorantia, quod est circa sciendum ; secundum est omissio, quae est desertio actus debiti; tertiumd est negligentia, quae est desertio circumstantiae debitae. Primo ergo dicendum est de ignoranda. Primo ergo quaeritur utrum ignorantia sit peccatum aliquo modo; secundo, si aliquo modo non est peccatum, an sit poena peccati; tertio, quae differentia sit ignorantiae et erroris; quarto, si concomitetur quodcumque peccatum; quinto, cum dicitur esse peccatum vel cum peccato, utrum sit originale vel actuale vel medium; sexto, utrum peccatum ignorantiae sit gravissimum; septimo, utrum excuset ignorantia a peccato vel non excuset; octavo, de excusantibus, quae magis excusent; nono, de comparatione ipsius ad alias causas excusationis.