Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 1, C. 1

UTRUM IGNORANTIA SIT PECCATUM.

Ad primum sic: 1. Dicitur ad Rom. 2, 2 super illud: "Scimus quoniam iudicium Dei est" ; et postea sequitur: "An ignoras" ? Glossa: "Ignorantia in eis quiintelligere noluerunt, peccatum est".

2. Item, Isidorus, in libro De ecclesiastica institutione: "Nullus in culpa maior est quam ille qui Deum nescit".

3. Item, I ad Cor. 14, 38: "Ignorans ignorabitur", "id est reprobabitur". Sed reprobatio non est nisi propter culpam; ergo ignorantia est culpa.

4. Item, aliquod nomen scientiae commune est cum virtute; ergo, per oppositum, aliquod nomen tenet rationem poenae, non peccati; ignorantiae commune est cum peccato; sicut ergo scientia sive prudentia dicitur esse virtus, ita ignorantia dicetur esse peccatum.

Contra. 1. Sicut dicitur in Enchiridion, "duo sunt inflicta propter peccatum, ignorantia rerum agendarum et concupiscentia rerum noxiarum". Sed quod inflictum est, in quantum huiusmodi, ergo ignorantia non est peccatum.

b. Item, ignorantia dicitur excusare peccatum in aliquibus; sed, si esset culpa, aggravaret peccatum; ergo non est peccatum.

c. Item, ignorantia et scientia nata sunt fieri in intellectu, virtus autem et peccatum in voluntate; intellectus vero et voluntas sunt disparata; ergo et scientia et virtus; ergo ignorantia et peccatum sunt disparata ; ergo hoc non est illud.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ignorantia multipliciter dicitur. Aliquando enim dicitur defectus verae cognitionis, aliquando detectus scientiae debitae sive ad quam tenetur homo, aliquando vitium vel peccatum ex voluntate nesciendi ea quae sunt ad salutem: necessaria autem ad salutem sunt fides et mores. Voluntas ergo nesciendi in iis vel non apponendi curam ut sciantur, est peccatum, Psalmus: "Noluit intelligere ut bene ageret" ; super quod dicitur in Glossa: "Potuit "intelligere ut bene ageret", sed noluit, et ita veniam non habet; imprudentiae enim et ignorantiae aliquandovenia datur, voluntati autem malae semper poena". Ex iam dictis patet quo modo est peccatum et quo modo non.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest responderi ad obiecta. Cum enim dicitur "ignorantia in eis qui intelligere noluerunt, est peccatum": si est praedicatio secundum essentiam, accipitur ibi pro voluntate nesciendi vel non curandi scire, id est incuria vel noluntas sciendi est peccatum, et hoc verum est.

2. Ad secundum dicendum quod ille dicitur esse in culpa qui nescit Deum, non quia nescientia sit culpa, sed quia non assentire est culpa: infidelitas enim est peccatum.

3. Ad tertium dicendum quod ille qui ignorat dicitur ignorari, id est improbari vel reprobari, secundum illud quod dicitur in libro De natura et gratia: "Non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque quodvulnerata membra [non] colligis, sed quod sanare volentem contemnis". Et iterum Augustinus, in Quaestion. Novi Testamenti: "Hic, qui potuit discerem et non dedit operam, reum sefecit: erat enim quod disceretet a quo disceret".

4. Ad quartum dicendum quod nihil prohibet nomen esse commune ignorantiae, quae est in intellectu, et peccati, sicut scientia in intellectu et virtus.

a-b. Illud vero quod dicitur ignorantiam esse inflictam vel excusare peccatum de poena intelligitur.

c. Illud etiam quod dicitur ignorantiam esse in intellectu, sicut et scientiam, non intelligitur de ignorantia secundum quod est nomen peccati.

PrevBack to TopNext