Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1

UTRUM OMISSIO SIT PECCATUM.

Quantum ad primum quaeritur utrum omissio sit peccatum.

Et ostenditur quod non, 1. quoniam dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Peccatum ita est voluntarium, quod, si non est voluntarium, non est peccatum". Sed omissio non est malum voluntarium; ergo non est peccatum. — Minor patet: Illud dicitur malum voluntarium, super quod quiescit voluntas; sed voluntas non quiescit super aliquod in omissione, quoniam in peccato sunt duo, scilicet aversio et conversio, quoniam peccatum est spreto incommutabili bono, bono commutabili adhaerere ; et voluntas in peccato non quiescit super aversionem, immo super conversionem sive super bonum commutabile, ad quod fit conversio. Si ergo in amissione non fit huiusmodi conversio, ergo non quiescit voluntas super aliquid in emissione; ergo omissio non est malum voluntarium et ita nec peccatum.

2. Si dicatur quod peccatum omissionis est, quando aliquis non vult facere illud ad quod tenetur, et sic super hanc negationem non velle facere ad quod homo tenetur quiescit voluntas in contrarium obicitur: iste tenetur velle iacere istud bonum, et non vult; constat quod hic est defectus voluntatis, cum dico non velle facere ; ergo hic non quiescit voluntas super aliquo ; sed hic est amissio; ergo in omissione non quiescit voluntas super aliquo: quod non est peccatum.

3. Tertia ratio. Sicut patet ex praedicta definitione, peccatum est conversio ad mutabile bonum; unde penes hoc datur ratio peccati; sed haec conversio non est in omissione; ergo non habet rationem peccati.

4. Quarta ratio. Duae sunt partes iustitiae, scilicet declinare a malo et facere bonum, Psalmus: "Declina a malo etfac bonum". Per has autem datur iustitia, ita quod non est perfecta iustitia sine iis duabus; unde nulli istarum per se convenit ratio iustitiae; ergo similiter duae sunt partes, per quas datur ratio iniustitiae sive peccati, scilicet declinare a bono et facere malum; et neutra habebit rationem peccati vel iniustitiae; declinare ergo a bono per se non habebit rationem peccati; sed declinare a bono est omittere; ergo omissio non habet rationem peccati, immo solum est pars rationis peccati sive conditio peccati et non dicetur esse peccatum.

5. Quinta ratio. Praeceptum stricte sumptum non est prohibitio stricte sumpta, licet idem sint, large accipiendo praeceptum, prout scilicet est de faciendo et non faciendo. Sed sumamus stricte, ut sit praeceptum de faciendis, prohibitio autem de non faciendis. Ex hoc arguitur: Nullum praeceptum est prohibitio; sed facere bonum pertinet ad praeceptum, declinare a malo pertinet ad prohibitionem, quia ad hoc est prohibitio, ut scilicet homo declinet a malo; ergo facere bonum non est declinare a malo; ergo per oppositum, tacere malum non est declinare a bono ; sed declinare a bono est omittere ; ergo omittere non est facere malum; sed peccatum est in perpetratione mali; ergo omittere non est peccare.

6. Item, dicit Augustinus quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei; sed in omissione non substernitur aliquod istorum, immo est ipsorum remotio ab omissione; ergo omissio non est peccatum.

Ad oppositum, a. habetur Iac. 4, 17: "Scienti bonam et non facienti peccatum est illi". Sed hoc non est nisi peccatum omissionis, quia est peccatum ex hoc quod non facit bonum quod scit, et hoc est omittere, scilicet non facere; cum ergo peccet ex non faciendo, constat quod peccat omittendo; ergo omissio est peccatum.

b. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Duabus excausis peccamus: aut nondum videndo quid facere debeamus aut non iaciendo quod debere fieri iam videmus". Sed non facere quod debere fieri iam videmus, est omittere; ergo omittere est peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod omissio est peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum quod voluntarium dicitur dupliciter in peccato actuali mortali: uno modo proprie illud cuius principium est in ipso volente, et trahitur voluntas ex determinato appetibili, in quo quiescit: et secundum hoc peccatum transgressionis, in quo fit conversio ad mutabile bonum quietans appetitum, dicitur voluntarium; sic autem non dicitur peccatum omissionis per se ipsum voluntarium. Alio vero modo dicitur voluntarium communiter, cuius principium est in ipso; quia vero in ipso est velle et non velle, facere et non facere, peccatum autem omissionis est in non velle vel non facere quod tenetur, peccatum omissionis hoc modo dicitur voluntarium.

2. Ad secundum dicendum quod uno modo dicitur volitum proprie quod consistit in positione, et sic non dicitur omissio voluntarium. Alio vero modo volitum dicitur etiam non facere, prout dicitur in Glossa ad Rom. 7, 15, quod operor et non operor sunt partes eius quod est operor ; et sic dicitur omittere velle non facere.

3. Ad tertium dicendum quod, prout peccatum dicitur conversio ad mutabile bonum, mutabile bonum dicitur communiter ad facere et non facere.

4. Ad quartum dicendum quod non est simile de peccato et iustitia. Iustitia enim ut sic requirit utrumque: et declinare a malo et facere bonum; peccatum vero ut sic non requirit nisi defectum alterius illorum, scilicet cum declinatur a bono vel fit malum.

5. Ad quintum dicendum quod facere malum dicitur dupliciter: uno modo proprie, secundum quod transgredi dicitur facere malum, cum fit aliquid contra praeceptum affirmativum, et hoc modo omittere non est tacere malum; alio modo sumitur communiter, sicut habetur ad Rom. 7, 15 super illud: "Quod enim operor, non intelligo", Glossa: "Dimittere bonumet facere malum sunt partes eius quod est operari malum".

6. Ad sextum dicendum quod illa definitio: Peccatum est dictum vel factum etc., secundum quod convenit omissioni, sic intelligitur ut dictum et factum et concupitum communiter accipiantur ad dicere et non dicere et facere et non facere, sicut ex praedicta Glossa habetur. Quod si non sic accipitur, propria est definitio transgressionis.

PrevBack to TopNext