Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2

UTRUM OMISSIO SIT PECCATUM ACTUALE.

Secundo quaeritur utrum omissio sit peccatum actuale.

1. Peccatum enim actuale determinatur penes actum; sed omissio non determinatur penes actum, sed penes amotionem actus; ergo omissio non est actuale peccatum.

2. Praeterea, si esset species actualis peccati diversa a commissione, penes actum diversum oporteret determinari; sed non determinatur penes diversum actum; ergo non est actuale peccatum.

Respondeo: 1. Dicendum quod actuale peccatum dicitur propter hoc actuale, quia ex actu propriae voluntatis procedit. Cum enim teneatur facere aliquid, cum in voluntate sit non facere, si non facit, actuale peccatum dicitur; eodem modo, cum teneatur velle, et non vult, quia in voluntate est velle sicut et nolle. Non ergo ab hoc actu exteriori dicitur actuale peccatum, sed ab actu interiori. Et ita, licet sit remotio actus exterioris, nihilominus est positio actus interioris in omissione.

2. Ad aliud vero dicendum quod emissio et commissio penes alium et alium actum determinantur. Velle enim non tacere quod tenetur facere et velle facere quod tenetur non facere sunt actus disparati, et ita omissio est actuale peccatum aliud a transgressione sive a commissione.

PrevBack to TopNext