IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 10
DE POENA QUAE DEBETUR IN FUTURO PRO PECCATO OMISSIONIS.
Decimo quaeritur de poena quae debetur in futuro peccato omissionis. Et quaeritur utrum debeatur ei poena sensus vel solum poena carentiae visionis Dei.
Ad quod sic: 1. Ille qui omittit, non facit aliquod malum, quia nihil facit: dicitur enim omittere, quia deficit a bono; sed pro malo opere debetur poena sensus; ergo peccato omissionis non debetur poena sensus, sed poena carentiae.
2. Item, poena debet proportionari culpae; ergo, si culpa omissionis determinatur penes detectum et carentiam boni operis, quia ille dicitur omittere qui caret bono opere, ergo ei debet respondere poena proportionalis, quae scilicet est carentia boni, scilicet visionis Dei, quia, secundum proportionem rectam, qui tenetur tacere bonum et non facit, tenetur carere bono et non affligi malo.
Ad oppositum. a. Poena carentiae est poena originalis peccati, omissio autem est actuale peccatum; et differentia est inter poenam peccati actualis et peccati originalis, quia originali debetur carentia, actuali peccato poena actualis; ergo peccato omissionis debetur poena actualis; sed haec est poena sensus; ergo omissioni debetur poena sensus.
[Solutio]: Dicendum est quod peccato omissionis et commissionis debetur poena sensus et non solum poena damni sive carentiae visionis Dei. Et hoc patet ex illo verbo Domini, Matth. 7, 19: "Omnis arbor, quae non facit fractum bonum, excidetur et in ignem mittetur". Ecce quod tangitur hic poena sensus, quae est poena gehennae, arbori non facienti fructum bonum; non facere autem fructum bonum, istud est commune omissioni et commissioni, quia non facere fructum bonum est dupliciter: vel non facere fructum bonum, solum ut ibi quiescat voluntas, vel non facere fructum bonum, quia facit contrarium, scilicet fructum malum. Primo ergo modo convenit omissioni non facere fructum bonum, secundo modo commissioni. Ergo ex hoc verbo patet quod utrique, scilicet omissioni et commissioni, debetur poena afflictionis gehennae, quae est poena sensus. Similiter illud patet ex alia ratione, quoniam impassibilitas, prout est dos, redditur facienti bonum fructum finaliter; facere autem bonum fructum habet duo opposita, scilicet non tacere fructum bonum cum teneatur, et hoc est omissionis, et facere fructum malum, et hoc est commissionis; ergo utrique, scilicet omissioni et commissioni, debetur passibilitas gehennae, et ita poena sensus.
[Ad obiecta]: 1. Et si obiciatur ut prius quod ille qui omittit non facit aliquod malum ; dicendum quod falsum est; secundum quod superius definitum est facere malum vel pro non facere bonum vel pro facere malum contrarium bono, ita definitur operari malum superius. Ipse autem omittens, licet non faciat malum contrarium bono, tamen operatur malum, quia non facit bonum, et sic peccatum omissionis perpetratur in opere, et per relationem ad opus determinatur utrumque, sed unum cessando a bono opere, aliud vero perpetrando opus malum; unde utrumque hoc modo respicit actum vel opus malum, secundum Glossam praedictam.
2. Ad secundum vero dicendum quod omittens peccat actu, et ideo punitur poena sensus sive sensibili. Verbi gratia, si aliquis parvulus decederet nondum baptizatus, ipse solum puniretur poena damni sive carentiae et non poena sensus, quia non habuit usum voluntatis nec actum: unde non peccavit actu. Sed, si decederet adultus, quia haberet usum et actum voluntatis, si non baptizaretur, puniretur poena sensus, quia habet usum arbitrii et in voluntate sua fuit quod non baptizabatur: unde actu voluntatis peccavit ibi. Similiter dicimus in omissione, quod est respectu actus voluntatis interioris, qui quiescit super ipsum non facere ; unde dicit omittens volo non facere vel non volo facere ; velle autem et non velle sunt actus ipsius voluntatis. Ideo dicimus quod peccatum ipsius omissionis in actu perpetratur et determinatur, hoc est in actu voluntatis interiori et non solum in ipso defectu vel carentia boni, quia ipse utitur actu suae voluntatis sive arbitrii.