Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, Praeambulum

Quaestio est de negligentia. Et primo quaeritur utrum negligentia sit peccatum; secundo, utrum sit semper veniale vel semper mortale vel aliquando hoc, aliquando illud; tertio, de differentia eius ad alia peccata, cum quibus videtur habere convenientiam; quarto, utrum sit de generalibus vel capitalibus primis peccatis vel ad aliquod reducitur; quinto, de radice et causa negligentiae quam assignat Gregorius, Ierem. 48, 10; sexto, circa quos actus sive opera Dei dicatur esse negligentia ; septimo, cum negligentia specialiter dicta sit circa circumstantias actuum, utrum sit aequaliter circa omnes ; octavo, utrum peccator semper negligat; nono, quid est illud quod est principaliter oppositum negligentiae; decimo, de negligentia praelati, an sit simplex peccatum vel pro duplici peccato reputetur.

PrevBack to TopNext