IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3
UTRUM OMISSIO SIT PECCATUM SEPARATUM A TRANSGRESSIONE.
Ad quod sic: 1. Augustinus dicit: "Duabus excausis peccamus: aut nondum videndo quid facere debeamus aut non faciendo quoddebere fieri videmus". Si ergo haec est sufficiens divisio, transgressio ergo altero istorum duorum modorum erit; sed non primo, cum illud sit peccatum ignorantiae; ergo erit secundo modo; sed illud est emissio ; ergo transgressio est cum emissione.
2. Item, cum aliquis tenetur non fornicari, et fornicatur, transgreditur; sed simul emittit, quia tenetur resistere tentationi fornicationis et non resistit; ergo eodem actu peccat peccato transgressionis et omissionis; ergo unum concernitatur aliud.
3. Item, quicumque facit aliquod malum opus, deficit in genere boni operis vel in circumstantia; sed quando deficit in omissione operis vel in circumstantia, omittit vel negligit; ergo alterum istorum concomitatur transgressionem.
Contra. a. Lev. 6, 17, distinguuntur ad invicem delictum et peccatum. "Delictum enim diciturdesertio boni, peccatum perpetratio mali" ; et haec distinguuntur; ergo omissio et commissio distinguuntur.
b. Item, differunt ad invicem praecepta et prohibitiones; sed penes defectum praeceptorum est omissio, penes defectum prohibitionum est transgressio; ergo inter se separantur quemadmodum et illa.
[Solutio]: 1. Ad quod respondendum quod illa divisio peccati, quam facit Augustinus, ad hoc tendit ut ostendatur differentia inter detectum ex parte cognitivae et ex parte operativae; unde, proprie loquendo, separat peccatum omissionis a peccato ignorantiae. Peccatum enim ignorantiae est, cum non videmus quod facere debemus, peccatum omissionis, cum non facimus quod videmus debere fieri. Posset tamen large accipi illud membrum, ut non facere communiter accipiatur et debitum similiter, et secundum hoc sub illo membro continerentur omissio proprie dicta et transgressio: qui enim transgreditur non facit quod deberet fieri.