Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 5

DE RADICE ET CAUSA NEGLIGENTIAE.

Quinta quaestio est I. de radice et causa negligentiae, a. quam assignat Gregorius, Ierem. 48, 10 super illud: "Maledictus qui facitopus Dei negligenter", et super illud Iob 9, 28: "Verebars omnia opera mea" etc., et ponit desidiam pro negligentia, dicens: "Desidia, id est negligentia, per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem; illam minor amor Dei exaggerat, hanc proprius amor sui excitat". Vult ergo dicere quod "minor amor Dei" facit negligentiam vel desidiam, "proprius" autem sive nimius L "amor sui excitat" fraudulentiam.

Ostenditur autem quod proprius amor sui utrumque facit, 1. quoniam dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, quod anima aut convertitur ad summum bonum aut avertitur a summo bono. Si convertitur ad summum bonum, bene ordinata est; si autem avertitur a summo bono et convertitur ad bonum commutabile, tunc peccat. Et tunc distinguendum, quia aut convertitur ad proprium bonum, diligendo suam excellentiam, aut ad bonum exterius, sicut ad temporales divitias, aut ad bonum interius, quod est bonum carnis. Et secundum hoc sumuntur illae tres radices peccatorum quas ponit B. Ioannes in I Canonica, 2, 16, dicens: "Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae". Unde ipse dicit, in libro De libero arbitrio: "Voluntas, adhaerens communi atque incommutabilibono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono et conversa ad proprium bonum aut adexterius aut adinferius, peccat. Ad proprium convertitur, cumsuae potestatis vult esse; ad exterius, cum aliorum propria vel quaecumque ad se non pertinent, cognoscerestudet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit atque ita homo, superbus et curiosus et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in comparatione vitae superioris morsest". Haec tamen omnia reducit ipse Augustinus ad amorem sui indebitum, qui est radix omnium peccatorum, et vocat ipsum libidinem, id est improbum amorem sui. Unde Augustinus, in libro De civitate Dei, dicit quod amor Dei facit civitatem Ierusalem, amor vero sui facit civitatem Babylonis. Proprius ergo amor sui est causa et radix omnium peccatorum; ergo ad ipsum tamquam ad radicem reducitur negligentia et fraus; ergo non distinguuntur per illam distinctionem, quoniam utrumque facit proprius amor sui.

2. Item, quoniam minor amor Dei supponit et ponit amorem Dei, et maxime cum caritas non remittatur, constat quod sequitur si est minor amor Dei, quod sit amor Dei et ita caritas ; sed caritas non compatitur secum mortale peccatum: unde non potest fieri informis nec remitti; ergo, si minor amor Dei est causa negligentiae, constat quod non est negligentia mortale peccatum; sed hoc est falsum: ipsa enim negligentia est digna maledictione, Ierem. 48, 10; et omne tale est peccatum mortale; ergo Gregorius male ponit minorem amorem Dei esse causam negligentiae.

[Solutio]: Dicendum quod utrumque est in utroque; unde et in negligentia et in fraudulentia sunt haec duo, scilicet "minor amor Dei" et nimius vel "proprius amor sui", quoniam ibi est aversio a Deo et conversio ad bonum commutabile. Tamen per appropriationem respondet negligentiae pro causa minor amor Dei, fraudulentiae autem nimius vel proprius amor sui. Et hoc est quoniam, quando deficit in homine fervor caritatis, tunc negligit facere bona; unde ex defectu caritatis in Deum ferventis consequitur homo negligentiam, quia, si esset homo fervens in Deum, non esset negligens circa opera Dei, sicut circa psallere Deo et orare et huiusmodi. Similiter per appropriationem dicitur quod fraudulentiam facit proprius amor sui. Et vocat hic amorem sui nimium vel proprium, amorem temporalium nimium : talis enim facit fraudem, quando scilicet homo intendit illud bonum et praeponit ipsum summo bono, quod debet intendere et habere pro fine; unde tunc est fraudulentia. Et hoc est quod dicit Gregorius, in praedicta Glossa, dicens: "Fraudem quippe in Dei opere perpetrat, qui, se inordinate diligens, per hoc quod recte agit, ad remunerationis transitoriae bona festinat". Et haec fraudulentia est in ore, corde et opere, quando scilicet quis dicit vel cogitat vel operatur in quo praeponit bonum temporale et minus intendit summum bonum. Sed desidiam, id est negligentiam, facit minor amor Dei; unde dicit ibi: "Saepe desidia, id est negligentia, interveniente, opera bona deficiunt, et frigescente amore, tabefiunt". Unde patet quod reducendo ad causas sive radices proprias, ipsius negligentiae causa est minor amor Dei, hoc est minor fervor caritatis quando frigescit homo, secundum quod habetur Matth. 24, 12: "Refrigescetcaritas multorum" ; radix autem fraudulentiae proprius amor sui sive nimius.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicimus quod quaedam assignatur radix communis peccatorum, quaedam autem sunt radices propriae et propinquae. Amor ergo sui inordinatus, quem vocat Augustinus libidinem, est causa et radix communis omnium peccatorum et ad ipsum omnia peccata reducuntur, sicut vult Augustinus. Sunt tamen aliae radices peccatorum propriae et propinquae, sicut timor male humilians et amor male incendens, ut habetur super illud Psalmi: "Incensa igni et suffossa". Unde per appropriationem est quoddam peccatum ex timore male humiliante, quoddam ex amore male incendente. Tamen generaliter omne peccatum est ex amore sui illicito; unde timor ad amorem reducitur, quia non timet aliquis inordinate sive male nisi quia amat se inordinate. Dicimus ergo quod, reducendo ad generalem radicem, concedimus bene quod nimius amor sui est causa negligentiae; tamen per appropriationem et accipiendo quasi propinquam et propriam radicem dicemus quod minor amor Dei est causa eius, sicut dictum est, amor tamen sui illicitus est prima eius causa et radix.

2. Ad secundum dicimus quod triplex est dilectio Dei a creatura. Una est naturalis, qua diligit homo Deum naturaliter; alia est voluntaria sive procedens ex voluntate deliberata, sicut quando homo deliberat in se quod Deus hoc fecit illi et hoc et quod talis est, ex hac deliberatione surgit in ipso dilectio Dei; tertia est dilectio procedens ex voluntate gratuita, et ista dilectio est caritatis. Cum ergo dicitur quod minor amor Dei facit negligentiam, amor non stat ibi pro caritate. Unde hoc quod est minor non minuit ibi amorem prout est caritas, quia non est caritas cum negligentia mortali, sed stat ibi amor communiter ad amorem naturalem et deliberativum ; et illud quod diminuitur ibi, non est caritas, sed dilectio voluntatis deliberatae principaliter, quae potuit formari per caritatem et fuit formabilis ab ipsa, quae tamen minoratur per peccatum; caritas autem non minueretur, immo aut tota ibi erit aut tota recedet. Non est autem aliquo modo cum peccato mortali, quod tamen potest esse dilectio deliberata sive voluntatis deliberatae.

II. Sed quaeritur iuxta hoc: Ierem. 48, 10 habetur quod "maledictus homo, qui facit opus Dei fraudulenter", et dicit alia littera "negligenter". Unde dicit Glossa: "Fraudulenter, id est desidiose", et sumit ibi desidiam pro negligentias. Quaeritur ergo quare potius attribuitur maledictio negligentiae quam alii peccato ibi, quoniam alia peccata ita digna sunt maledictione sicut negligentia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ratio huius patet ex materia de qua loquitur ibi Propheta; unde ex congruentia materiae, quia ei convenit ex hoc quod est ibi posita maledictio negligentiae. Voluntas enim Domini fuit ut Nabuchodonosor affligeret populum Israel ad eius correctionem; unde opus illud fuit Dei committentis, fuit autem ipsius Nabuchodonosor solum tamquam persequentis. Illud autem, quod Dominus fecit per illum, non Deo auctori, sed sibi adscripsit, et in hoc excessit. Unde Isai. 10, habetur de Sennacherib, qualiter dicit Dominus quod sibi attribuit quod fecit et qualiter per superbiam suam excedit in opere sibi commisso a Domino. Unde dicit ibi de ipso: "Ad gentem fallacem mittam eum, plenum furoris mei; mandabo illi ut auferat spolia et dividat praedam" ; et post sequitur: "Ipse autem non sic arbitrabitur", quasi dicat: totum sibi adscribet et non mihi, "et cor eius non ita aestimabit, sed ad conterendamerit cor eius". Iste autem non Deo, sed sibi adscripsit factum suum, et ideo negligenter fecit; et propter tales attribuitur maledictio negligentiae, quia tales non faciunt opus Dei ut debent: unde negligunt circa opus Dei, et ratione talium datur Ierem. 48, 10 maledictio negligentiae, quia de talibus loquitur; ipsi autem maledicti sunt, et ideo maledicta ibi negligentia. Unde Zach. 1, 14-15: "Dicit Dominus: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno; et iramagna ego irascar super gentes opulentas, quia ego iratus sum param, ipsi vero adiuverunt in malum". Ex hoc sunt maledicti; ideo Propheta, loquens de iis, maledicit negligentiae, non quia alia peccata non sunt digna maledictione, sed quia hoc competit suae materiae. Alia enim peccata sunt etiam digna maledictione, sicut patet in libro Sap. 12, 11 de peccatoribus quod naturalis erat malitia eorum: "Semen enim erat maledictum ab initio", haec est maledictio pro peccato originali; similiter Deuter. 27, habetur maledictio peccatorum actualium, sicut patet de maledictionibus ibi positis. Et sic patet quod et isti peccato et aliis dentur maledictiones, sed isti specialiter in illo loco Ieremiae.

PrevBack to TopNext