IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 4
UTRUM NEGLIGENTIA SIT DE CAPITALIBUS PECCATIS.
Quarta quaestio est utrum negligentia sit de capitalibus et generalibus peccatis primis an ad aliquod illorum reducatur.
Ostenditur autem 1. quod reducitur ad acidiam, quoniam Gregorius nominat eam inter filias acidiae, dicens: "De tristitia nascuntur malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta". Sed torpor circa praecepta nihil aliud est quam negligentia; ergo negligentia nascitur de tristitia sive acidia, quod idem est; ergo est filia acidiae, et sic reducitur ad acidiam.
2. Quod autem reducatur ad imprudentiam, ostenditur sic, quoniam dicitur Eccli. 20, 7: "Lascivus et imprudens non servabunt tempus". Sed non servare tempus, hoc est negligere; et hoc est imprudentia; ergo negligentia ad imprudentiam reducitur. — Item, diligentia reducitur ad prudentiam; ergo, per oppositum, negligentia ad imprudentiam sive ad stultitiam, quae est "rerum vitandarum et appetendarum" ignorantia, ut dicit Augustinus, in libro De libera arbitrio ; et haec est ratio negligentiae; ergo negligentia reducitur ad imprudentiam.
Ad oppositum, videtur quod non reducatur ad aliquod peccatum, sed circueat omnia peccata, a. quoniam negligentia non solum accipitur secundum circumstantias illius actus debiti, a quo deficit acidia vel imprudentia, immo secundum circumstantias etiam illorum actuum, a quibus deficiunt invidia, superbia, avaritia et sic de aliis vitiis. Ergo relinquitur quod circuit omnia vitia, et ita non reducitur ad aliquod illorum, cum omnia peccata deficiant ab aliquo proprio actu et circumstantiis debitis, et sic determinatur in circumstantiis aliorum actuum, a quibus deficiunt alia vitia.
b. Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio, versus finem, dicit: "Peccatummalum est in negligentia vel ad accipiendum praeceptum Domini vel ad observandum vel adcustodiendum contemplationem sapientiae". Sed malum quod est in istis tribus est commune ad omnia peccata; ergo negligentia non solum determinatur ex defectu circumstantiarum, quae pertinent ad detectum acidiae, sed etiam omnium peccatorum. Ergo circuit omnia peccata et non reducitur ad aliquod illorum.
[Solutio]: 1-2. Dicendum quod negligentia, generaliter considerata, concomitatur diversa genera peccatorum, et sic accipitur in praedicta auctoritate Augustini ; unde negligentia, sic generaliter sumpta, est de circueuntibus ipsa peccata. Aliter autem est loqui de negligentia specialiter, et hoc multipliciter, quia aliquando dicitur negligentia, secundum quod homo negligens fastidit bona spiritualia; cum ergo acidia sit tristitia de spirituali bono, hoc modo dicimus quod acidia generat negligentiam ad eligendum et torporem ad faciendum. Item, aliquando contingit negligentia, ut quando homo est in magna prosperitate et ex hoc fit negligens ad eligendum bonum et vitandum malum, et sic comes est negligentia cupiditatis vel avaritiae: unde haec negligentia ex avaritia nascitur et ad ipsam reducitur; unde Ierem. 32, 23: "Ingressi sunt et possederunt terram et non obedierunt" etc., dicit Glossa: "Nihil a medium est inter possessioneset inobedientiam; ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit": et ita reducitur negligentia ad cupiditatem vel avaritiam. Secundum autem quod generaliter accipitur et circuit diversa genera peccatorum, sic reducitur ad imprudentiam, quoniam imprudentia circuit et concomitatur diversa peccata, sicut prudentia diversas virtutes, quia ipsa est auriga virtutum, ut dicit Bernardus. Unde imprudentia circuit alia genera peccatorum: nam imprudens dicitur qui non observat circumstantiam in suis operibus. Sic ergo negligentia est comes imprudentiae et circuit alia, et sic negligentia nascitur ex diversis peccatis. Nihil autem prohibet secundum diversa motiva unum peccatum ex pluribus nasci. — Et per hoc patet responsio ad rationes.