Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 7

UTRUM NEGLIGENTIA AEQUALITER SIT CIRCA OMNES CIRCUMSTANTIAS ACTUUM.

Septima quaestio est utrum negligentia aequaliter sit circa omnes circumstantias actuum, quia contingit omnes deficere. Suntne ergo pares negligentiae circa illas an maior sit negligentia circa unam quam circa aliam?

Ad quod sic: 1. Finis denominat opus bonum: unde, etsi sint aliae circumstantiae et finis deficiat, non poterit opus esse bonum, quoniam finis imponit necessitatem operi; ergo bonum principaliter determinatur secundum finem.

2. Et hoc etiam patet de ratione boni, quoniam bonum dicitur in comparatione ad finem; ergo inter omnes defectus circumstantiarum defectus finis maior est et principalior; ergo negligentia circa finem maior est et principalis.

Ad oppositum, ostenditur quod negligentia circa tempus operis sit maxima, a. quoniam hoc vult etiam ostendere Seneca quod negligentia temporis principalis sit, quia irrecuperabilis est; unde dicit: "Turpissimanegligentia est quae per facturam temporis fit" ; illa enim irrecuperabilis est. Negligentia ergo temporis in actione maior est inter alias, et ita non est aequalis negligentia circa omnes circumstantias.

[Solutio]: Dicendum quod verum est quod a fine denominatur actio bona et a defectu finis debiti mala principaliter. Potest tamen esse in iis plus, ut secundum diversas conditiones et diversas considerationes dicatur negligentia temporis maior et similiter negligentia finis. Nam potest dici negligentia maior aut quia est magis damnosa aut quia est circa circumstantiam meliorem et per quam determinatur bonitas in actione. Si ergo dicatur negligentia maior quia est magis damnosa, hoc modo potest dici negligentia temporis maior, quia illa valde damnosa est, eo quod irrecuperabilis est; et propter hoc dicit Seneca quod est indecentissima et valde damnosa. Similiter etiam potest esse aliquando secundum hunc modum negligentia loci maior, quia maius infert damnum, sicut si aliquis iaciat negligenter lapidem in loco communi aliquo et occidat hominem, iste negligenter fecit lapidem: haec negligentia infert magnum damnum. Sed secundo modo dicitur esse maior et principalis circumstantia circa finem. Unde comparando bonitatem circumstantiae ad bonitatem circumstantiae, haec est maior quae est negligentia finis, cum ab ipsa principaliter determinetur bonitas actionis; et hoc ostendit Philosophus. Et si ex parte bonitatis circumstantiae haec semper est principalis et maior, tamen ex parte damni, quia scilicet magis est damnosus defectus alicuius circumstantiae, potest esse alia maior.

PrevBack to TopNext