Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 8

UTRUM PECCATOR SEMPER PECCET PECCATO NEGLIGENTIAE DUM EST IN PECCATO SUO.

Octava quaestio est I. utrum peccator semper peccet peccato negligentiae, dum est in peccato suo.

Et videtur quod sic, 1. quoniam homo semper tenetur conteri vel atteri de peccato suo postquam peccavit, et indifferenter tenetur ad hoc in quolibet instanti, tam in hoc quam in illo, quia Deus offert gratiam suam ad hoc et ad proficiendum ulterius indifferenter in quolibet instanti; dolere ergo de peccato non plus determinat hoc tempus quam illud. Si ergo homo, postquam peccavit, non dolet de peccato suo semper et in quolibet instanti, ergo non facit sicut tenetur facere; ergo est negligens circa illud; sed talis est homo qui durat in peccato suo, quia non conteritur, quando debet conteri; ergo omnis qui stat in peccato suo, peccat cum hoc peccato negligentiae, quamdiu durat in suo peccato.

2. Item, dicit Ioannes Chrysostomus: "Ponaturquod servusoffendat dominum suum; si habet amicos, implorat eos et rogat de reconciliatione cum domino suo et dat ianitoribus de suo et deprecatur ut intret, et ita omnem diligentiam adhibet ut cum ipso reconcilietur, nec expectat de die in diem, de hora in horam, de instanti in instans, ut reconcilietur. Quanto ergo magis ille qui offendit Deumcaeli debet hoc faceret". Unde ipse dicit de negligentia confessionis: "Qui neque quod peccasti scire vis, pro quibus delictis Deum rogabisPro iis quae nescis? Hominem exacuens, amicos et vicinos et ianitores deprecaris, ut sic reconciliari possis; Deum autern caeli offendisti, et deses, id est, negligens efficeris?" Et dicit: "Si desides fuerimus, neque per aliossalvari poterimus; si autem vigilaverimus, per nos ipsos hoc poterimus. Hoc dico, non ut nondeprecemur sanctos, sed ut non desides simus, neque dormientes aliis dimittamus quaesecundum nos sunt". Ex hac auctoritate patet quod homo in quolibet instanti tenetur dolere et confiteri de peccato suo; et ita, quamdiu stat in peccato suo, negligit.

II. Iuxta hoc autem quaeritur: Ponatur quod aliquis sit in peccato negligentiae mortali, sicut aliquis negligit in celebrando Missam, postea ipse negligit dolere et confiteri de illa negligentia. Quae ergo istarum negligentiarum est maior, vel prima vel secunda?

Et ostenditur quod prima sit, maior, a. quia potuit iste resistere magis primae negligentiae quam secundae eo quod tunc habebat adiutorium gratiae, quando decidit in illam et cecidit homo ab alto; modo autem est fragilior, quia postquam cecidit homo in peccato, fragilior efficitur ad resistendum alii peccato; nec etiam modo habet auxilium gratiae gratum facientis, sicut prius; ergo minus potest modo resistere, et ita minor est ista secunda negligentia quam prima.

Ad oppositum. 1. Dicit Ioannes Chrysostomus: "Neque quoniam non doles, cum peccas, neglige velcontemne, sed propter hocipsum maxime ingemiscequoniam non sentis dolorem; non enim quia non mordet peccatum, contingit hoc, sedquia iam delinquens insensibilis es". Et post dicit: "Non dolereeos, qui peccant, magis quam peccare Deum facit irritareet irasci". Ergo magis offenditur Deus de non dolendo pro peccato quam de perpetrando peccatum; ergo maior est negligentia et gravior quae est in non dolendo de peccato, quam illa quae est in perpetrando peccatum, et ita maior est negligentia secunda quam prima.

III. Sed ulterius quaeritur iuxta hoc utrum peccator peccet simul pluribus negligentiis.

Et ostenditur quod sic. Nam tres sunt vires in anima, quarum quaelibet habet suum actum contra peccatum ad quem tenetur. Ipsa enim irascibilis tenetur insurgere contra peccatum; unde Psalmus: "Irascimini et nolite peccare" ; et ideo dicit Apostolus, Ephes. 4, 26: "Sol non occidatsuper iracundiam vestram". Ipsa vero concupiscibilis tenetur dolere et conteri de peccato; ipsa vero rationalis tenetur eligere illud quod bonum est et fugere quod malum est, et illud bonum, quod tenetur eligere post peccatum, est bonum poenitentiae; similiter ipsa tenetur cogitare quam malum sit peccatum et fugere illud, Ierem. 2, 23: "Vide vias tuas in convalle", ita dicitur animae peccatrici, quasi dicat: cogita peccatum tuum. Unaquaeque ergo vis tenetur ad actum proprium contra peccatum, et quaelibet tunc est negligens circa suum actum, cum peccat; et differt unus actus ab alio; ergo plures sunt ibi negligentiae; ergo peccator, existens in suo peccato, peccat simul pluribus negligentiis.

Respondeo: I. 1. Ad primum dicendum quod ipsa diuturnitas actionis de peccato et peccati manifestandi actu bene aggravat peccatum, sed non dico quod propter hoc aggeneretur novum peccatum negligentiae. Unde bene concedo quod homo tenetur in quolibet instanti conteri vel atteri de peccato suo, etsi non actu, saltem habitu. Licet ergo non semper conteratur actu, non tamen novum peccatum ex hoc generatur, sed ex hac diuturnitate aggravatur suum peccatum, quia non tenetur conteri semper actu sive pro quolibet instanti, et ideo non sequitur quod semper negligat. Sed si ita sit quod peccator cogitet de peccato suo quod sit tantum malum et tam grave et convertatur super ipsum et excitetur a gratia Dei ad conterendum, quia hoc modo ipsum excitat quando facit peccatorem cogitare de suo peccato, dico quod tunc tenetur actu dolere pro illo instanti, et, si non conteratur tunc, peccat per negligentiam et innovatur aliquod peccatum in ipso, quod est negligentia. Dico tamen quod si semper doleret homo actu de peccato suo, istud esset perfectionis. Et quando loquitur Chrysostomus de hoc, non dicit hoc quia homo teneatur ad hoc pro quolibet instanti ut actu conteratur, sed quia hoc esset perfectionis; unde quantum ad statum perfectionis loquitur ipse, non aliter. Et propter hoc non peccat homo mortaliter per negligentiam, si non actu semper conteratur, nisi cogitet de peccato suo et sit excitatus a gratia Dei ut paeniteat de peccato suo, quia, si Deus ipsum excitat et tunc non conteritur, bene sequitur quod peccat negligentia mortali, vel si ita esset quod nunquam contereretur. Sed si non conteritur semper actu, non tamen peccat mortaliter ex hoc, sed ex hoc suum peccatum aggravatur. — Et si obicitur quod tenetur conteri in quolibet instanti: dicendum quod verum est, sed non tenetur conteri pro quolibet actu, quia hoc est ei impossibile; quod tamen in quolibet non conteratur, hoc est ei pro peccati aggravatione.

2. Ad id ergo quod secundo obicitur de auctoritate Chrysostomi, dicendum quod non dicit hoc quia hoc sit necessitas, ad quam teneatur homo, sed quia hoc esset perfectionis, ut semper homo post peccatum deprecaretur Deum et faceret quod in se esset ad hoc quod reconciliaretur ipsi.

II. Ad secundo quaesitum dicendum quod non dolere dicitur multipliciter. Uno modo dicitur non dolere, id est insensibilem esse sive obstinatum esse in peccato, et de tali loquitur Chrysostomus, sicut patet per verba sua, quia dicit: "Propter hoc ipsum maxime ingemisce, quia non sentis dolorem" ; si ergo negligentia secunda sit in non dolendo hoc modo, bene concedo quod gravior est ac peior quam prima. Alio modo dicitur non dolere magis communiter, ut dicatur non dolere quando aliquis actu non dolet nec conteritur super peccatum, sed negligit, et haec negligentia secunda non est maior quam prima.

III. Ad tertio quaesitum dicendum quod, licet tres sint potentiae animae, sunt tamen ad invicem ordinatae, ita quod una cooperatur alteri in sua operatione et invicem ordinatae sunt earum operationes: unde eiusdem personae sunt actus; et etiam sunt circa eamdem rem: unde ad unum ordinantur. Unde dicitur unum meritum vel demeritum, quia una alteri cooperatur et actus earum ordinati sunt et ad unum operantur. Et ideo non debet dici triplex peccatum secundum tres actus earum, sed unum, et similiter negligentia debet dici una.

PrevBack to TopNext