Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 1, Q. 2, T. 3, C. 9

DE OPPOSITO NEGLIGENTIAE.

Nona quaestio est de opposito negligentiae, quia dicitur Eccle. 7, 19: "Qui timet Deum, nihil negligit". Quare ergo potius dicit de timore quod opponitur negligentiae et quod removet ipsam quam de alio?

Videtur enim 1. quod potius debet attribui ipsi prudentiae remotio negligentiae quam timori, ut magis dicatur qui prudens est, nihil negligit, quia prudentia dat memoriam praeteritorum, providentiam futurorum, intelligentiam praesentium. Unde dicitur a B. Bernardo quod "prudentia non tam est virtus quam auriga virtutum" ; unde ipsa dirigit et debet circumspicere circumstantias omnes, quia aurigae est circumspicere. Ipsius ergo prudentiae est praevidere defectus; sed talis nihil negligit; ergo magis proprie debet dici prudentia removere negligentiam quam timor.

2. Praeterea, videtur quod caritas magis proprie removeat ipsam negligentiam quam timor, quoniam "caritas operit multitudinem peccatorum", sicut habetur Prov. 10, 12 et Iac. ultimo, 20; ergo operit negligentiam. Sed istud operire nihil aliud est quam removere; ergo proprie ipsa removet negligentiam. — Secunda ratio ad hoc est, quoniam caritas importat in se quamdam circumspectionem spiritualem, quia ipsa caritas est lux spiritualis, quae dirigit oculum mentis spiritualem; unde super illud Matth. 6, 22: "Si oculus tuus fuerit simplex" etc., dicit Glossa: "Oculus unuset simplex est, scilicet caritas, quaemodo lucet in fide sicut lux in testa". Et ibidem alia Glossa super illud: "Lucerna corporis tui est oculus tuus", dicit: "Sicut oculus ad operandum membra dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes; lucerna est lumen in testa, sic caritas in fide; cum fides cessabit, sola caritas lux erit". Ipsius ergo caritatis est dirigere mentem et circumspicere circumstantias actuum; ergo proprium est ipsius expellere negligentiam.

Quare ergo potius appropriatur istud timori quam caritati vel prudentiae?

[Solutio]: Dicendum quod ratio huius quare dicitur timor expellere negligentiam, habetur Iob 9, 28, quia dicit: "Verebar omnia opera mea", id est cum timore examinabam, "sciens quod non parceres delinquenti", supple in die iudicii. Iste enim timor iudicii, in quo fiet omnium examinatio usque ad minimum, est principale et primum faciens ut homo examinet facta sua et non sit negligens in circumspiciendo illa, et ideo dicebat illud Iob, et ideo dicitur quod timor expellit negligentiam.

[Ad obiecta]: 1-2. Et ad hoc quod obicitur de aliis, dicimus quod principium propinquum potest esse prudentia et similiter caritas expellendi negligentiam; sed primum principium et principale est timor iudicii sive timor Dei in iudicio, quoniam sic habetur Prov. 15, 27: "Per timorem declinat omnis a malo", et maxime ab hoc defectu qui est in negligentia in circumspiciendo opera et examinando. — Et per hoc patet responsio ad rationes.

PrevBack to TopNext