Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 1

UTRUM UNA SIT TRANSGRESSIO VOLUNTATIS ET OPERIS AN PLURES.

Ad primum sic: 1. Voluntas et operatio sunt diversa in substantia, quorum unum est sine altero; et in utroque contingit esse transgressionem, cum vult quod tenetur non velle et facit quod tenetur non facere; ergo diversa erunt commissa; ergo diversa peccata.

2. Item, alia prohibitio est in Decalogo: "Non moechaberis" ; et alia: "Non concupisces uxorem proximi tui" ; et similiter alia est prohibitio: "Non furaberis" ; et: "Non concupisces rem proximi tui". Sed una est prohibitio actus et altera est prohibitio voluntatis; ergo diversa erunt commissa; ergo diversa peccata: multiplicatur enim res generis, secundum multiplicationem rerum speciei.

3. Item, in Glossa, super illud Exodi 20, 14-15: "Qui opus adicit voluntati, iniquitatem adicit iniquitati". Ergo diversae sunt iniquitates; ergo diversa peccata.

Contra. a. Unica est conversio ad unum numero delectabile; unica autem existente conversione est unum peccatum; ergo sunt unum peccatum.

b. Item, una est macula quae relinquitur in anima; peccatum autem est macula; ergo unum est peccatum.

c. Item, peccatum a voluntate dicitur peccatum; sed una est voluntas; ergo unum dicitur peccatum; nonnisi in specie transgressionis; ergo una est transgressio.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod unitas peccati vel pluralitas potest attendi secundum diversa subiacentia vel secundum praevaricationes prohibitionum. Et secundum hoc, ubi sunt diversarum praevaricationum prohibitiones, dicentur diversa peccata, ubi vero est una prohibitio, dicetur una praevaricatio et ita unum peccatum, sicut cum dicitur: "Non falsum testimonium dices", una est ibi prohibitio voluntatis et operis, et quoad hoc dicetur una praevaricatio. Si vero habeatur respectus ad subiacentia, dicentur esse plura peccata. Si vero ad motivum, quod inclinat voluntatem et penes quod est principalis deformitas, dicetur esse unum peccatum et unum commissum. — Ex iis patet responsio ab obiecta.

PrevBack to TopNext