Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 2, S. 2, C. 2

UTRUM PROPTER DIVERSARUM LEGUM TRANSGRESSIONES DEBEAT DICI UNUM PECCATUM VEL PLURA.

Secundo quaeritur si propter diversarum legum transgressiones debeat dici unum peccatum vel plura.

Et videtur quod plura. 1. Peccatum enim est praevaricatio legis divinae, sicut dicit Ambrosius ; multiplicata ergo praevaricatione multiplicatur peccatum; sed contingit multiplicare praevaricationem secundum multiplicationem legis: est enim lex naturalis et lex Moysi et lex gratiae, et in uno et eodem potest fieri praevaricatio uniuscuiusque: moechia enim in omnibus prohibetur; ergo tres erunt praevaricationes et ita tria peccata.

Contra. a. "Peccatum est actus incidens ex defectu boni" ; sed unus est actus incidens ex defectu boni ; ergo unum est peccatum; nonnisi in genere commissi; ergo unum est commissum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non multiplicatur commissum secundum substantiam, cum multiplicatur lex secundum quam est prohibitio, sed ex hoc est augmentum peccati. Unde, licet multae sint praevaricationes, non tamen sunt multa peccata, nisi confundantur in diversis actibus specie vel numero; sed maius est peccatum, quia perpetrando illud facit contra duplicem legem vel triplicem. Et ideo dicitur in Ezech. 21, 14: "Duplicetur ac triplicetur gladius interfectorum" ; poena enim respondet secundum quantitatem praevaricationis maioris.

PrevBack to TopNext