Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 8

DE QUIBUS POTEST ESSE IUDICIUM SUSPICIONIS ET DE QUIBUS NON.

Octavo quaeritur de quibus potest esse iudicium huiusmodi et de quibus non. Potest enim aliquis ex suspicione asserere de malo quod sit bonum, et potest asserere ex suspicione de bono quod sit malum, cum apparent plura signa malitiae vel bonitatis. Quaeritur ergo utrum utroque modo peccetur.

Quod videtur, a. per hoc quod dicitur Isai. 5, 20: "Vae, qui dicitis bonum malum et malum bonum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras". Et ponit Glossa exemplum de personis, sicut de Christo et Barabba. Ergo utroque modo peccatur mortaliter: "vae" enim non est nisi comminatio poenae aeternae, quae debetur mortali peccato.

Contra. 1. De quolibet praesumendum est quod sit bonus, donec probetur contrarium sive appareat contrarium, et tamen potest esse malus sive peccator; et ita de eo, qui malus est, non est peccatum dicere quod bonus sit.

2. Praeterea, aliqua praeeminentia est in unoquoque; propter quod dicit Apostolus quod "arbitremur" alios "superiores" ; si ergo ex illa suspicione dicamus illos esse bonos, non erit peccatum.

3. Praeterea, in quolibet instanti potest quis converti ad Dominum, si vult, et si convertatur, bonus est; proniores autem debemus esse ad bonum quam ad malum; in huiusmodi ergo si dicamus vel suspicemur de isto quod bonus sit, non erit peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod aliter est in parte, cum iudicatur sive dicitur esse malus et cum iudicatur sive dicitur esse bonus, et in parte est simile. Sicut enim de eo, de quo constat esse bonum, non est iudicandum esse malum, et, si iudicatur, est peccatum, ita de eo de quo constat esse malum, si iudicatur vel dicitur esse bonum, est peccatum. Ubi vero non constat, dissimiliter est: sic enim habet locum quod dicitur quod praesumendum est de quolibet quod sit bonus, donec constet vel appareat contrarium, et tamen potest contingere quod ille sit malus; non autem de quolibet praesumendum est quod sit malus, donec constet contrarium, et tamen pronior est natura hominis ad malum quam ad bonum.

2. Ad illud vero quod obicitur quod arbitrandi sunt alii superiores nobis, hoc est ad incitationem humilitatis nostrae quod dicit Apostolus et quia quantum bonum contulerit Deus alii, nescimus. Non tamen, si constet de malitia actuali, pro tempore illo debemus ipsum iudicare bonum.

3. Ad id vero quod obicitur quod in quolibet instanti potest poenitere: dicendum est quod, si post actum peccati mortalis appareant signa poenitentiae, suspicandum est ipsum esse bonum. Aliter est etiam in bono et in malo, quia pro uno malo, de quo constat, potest dici malus, pro uno vero bono, de quo constat, non propter hoc potest iudicari sive definiri bonus: "bonum enim est uno modo, malum autem omnifariam". Aliter autem est iudicium de actibus quam de personis; nam in actibus iudicium attenditur quoad paria: ut si de malo actu iudicetur quod sit bonus, ut de fornicatione, et de bono actu quod sit malus, utrobique consimiliter peccatur.

PrevBack to TopNext