Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 1, C. 7

EX QUA SUSPICIONE POTEST DICI IUDICIUM RECTUM ET EX QUA NON.

Septimo quaeritur ex qua suspicione potest dici iudicium rectum et ex qua non.

Videtur enim quod iudicium ex suspicione universaliter non sit rectum, a. per auctoritatem Augustini: "Si suspicionesvitare non possumus, quia homines sumus, iudicia tamen vitare debemus". Ergo videtur ex hoc quod omne iudicium ex suspicione sit non rectum.

Sed videtur contrarium. 1. Potest enim aliquis habere vehementem suspicionem, cum plurima sunt signa mali, et secundum hoc iudicare, sicut videbatur Apostolus, in Act. 23, 3, cum dixit principi sacerdotum: "Percutiette Deus, paries dealbate" ; et Matth. 3, dixit Ioannes: "Genimina viperarum, quis" etc.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod est iudicium quoddam eorum quae occulta sunt in corde, et est iudicium aliud eorum quae sunt in opere, et illorum quae Sunt in opere quorumdam potest esse probatio et quorumdam non. Occultorum ergo cordis et occultorum simpliciter operis non est faciendum iudicium per suspiciones, ut homo solis suspicionibus innitatur. Ubi vero est opus, quod per signa probari potest, distinguendum; est enim suspicio triplex: temeraria, quando multa sunt signa boni, pauca mali, et tunc iudicare ex suspicione, id est condemnare, est peccatum mortale, si fiat cum deliberatione. Si vero fuerit suspicio probabilis, quando multa sunt signa mali, pauca boni, tunc iudicare ex huiusmodi suspicione peccatum est, sed non ita grave, sed veniale, dum stat in suspicione; si vero veniat ad assertionem firmam cum pertinacia, praesumitur esse mortale. Est iterum suspicio violenta, cum omnia signa mali apparent, nulla boni, et tunc non est peccatum.

Ad obiectum 1. autem in contrarium dicendum quod illud iudicium, quod fuit Apostoli vel B. Ioannis, ex inspiratione credendum est fuisse vel fuit verbum cautelae et non assertionis, quasi diceret: Si talis es, "percutiette Deus". Et similiter intelligendum est de praedicantibus, quorum est dicere verba in universali et non in particulari, ne determinata persona scandalizetur vel occasione illius alii scandalizentur.

PrevBack to TopNext