Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 3

UTRUM DE OMNIBUS MANIFESTIS POSSIT FIERI OMNINO IUDICIUM.

Tertio quaeritur, si non de occultis aliorum, sed de, manifestis, I. utrum de omnibus manifestis potest fieri omnino iudicium.

Quod videtur. a. Dicitur enim super illud 6, 37: "Nolite iudicare", Glossa: "De manifestis licitum est iudicare". Et super illud ad Rom. 14, 3: "Manducantem non iudicet": "Manifesta sunt quae non possunt bono animo fieri, de quibus iudicare nobis permittitur".

Contra, videtur quod non de omnibus apertis. 1. Unde super illud, ad Rom. 14, 13: "Non amplius invicem iudicemus", Glossa: . "Non reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiunt; vel, etiam si aperta sint, non ita reprehendamus ut de sanitate desperemus". Et accipitur ibi reprehendere pro iudicare; ergo non de omnibus manifestis potest fieri iudicium.

[Solutio]: Ad quod respondendum quod de manifestis potest fieri iudicium, prout supra determinatum est, cum fit ab eo a quo debet fieri et cum est manifestum eo modo quo debet esse manifestum; hoc autem est iudicium definitionis. Iudicium autem condemnationis in futuro nullatenus est faciendum. Et hoc modo intelligitur illa auctoritas: "Siaperta sint, non ita reprehendamus ut de sanitate desperemus".

II. Occasione huius quaeritur utrum licitum sit nobis iudicare vel desperare de Antichristo vel de aliquibus aliis.

Et videtur quod non, a. per auctoritatem iam dictam.

b. Praeterea, de nemine desperandum est, dum est in via ; ergo nec de Antichristo.

Contra. 1. Ad Ephes. 2, 2 super illud: "Qui operatur infitias diffidentiae", Glossa: "De quibus diffidimus". Ergo aliqui sunt, de quibus possumus diffidere sive desperare.

2. Praeterea, videbantur angeli diffidere de salute Babylonis, cum dicebant: "Migremus de iis sedibus", vel: "Eamus et derelinquamus" etc. Ergo a simili possunt homines diffidere de salute aliorum, et ita iudicare iudicio condemnationis.

3. Praeterea, medicus, cum desperat de aegro, cum est aegritudo incurabilis, non peccat iudicando ipsum ad mortem; ergo pari ratione erit de medico spirituali. Unde Origenes, Ierem. 51, 9, super illud: "Curavimus" etc.: "Accidit tibiquod accidit desperantibus medicis". Ergo, si licitum est medico relinquere aegrum et ita desperare de salute corporali, similiter desperandum est de salute spirituali.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod de nemine desperandum est, dum est in via, simpliciter, quantum est de conditione viatoris; nec de aliquo iudicium condemnationis est proferendum. Relinquitur enim in omnibus possibilitas liberi arbitrii ad bonum, et ideo dicitur Dan. 4, 24: "Redime peccata tua eleemosynis", et sequitur: "Forsitan Deus miserebitur tui". Quantum ergo ad potentiam summi Medici vel quoad possibilitatem liberi arbitrii non est desperandum: maior enim est potentia Medici quam magnitudo morbi.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur de Glossa ad Ephes. 2, 2 dicendum est quod, habita consideratione multorum signorum ex parte peccatoris, diffiditur de obedientia ex parte ipsius vel de potentia ex parte fragilitatis humanae in illo cuius est corrigere, non tamen simpliciter.

2. Ad illud vero quod obicitur per simile de angelis, dicendum est quod nec ipsi angeli omnino desperabant, sed secundum quid, quia erant repugnantes correctioni, sicut est de medico qui derelinquit aegrum repugnantem curationi ne expiret inter manus suas et reus videatur.

3. Similiter dicendum est ad illud quod obicitur de medico corporali et dicendum est quod, licet medicus corporalis, considerans causas inferiores, diffidat de salute aegroti et secundum illas causas iudicet illum ad mortem, non tamen sic debet esse de medico spirituali: eius enim est principaliter attendere causas superiores, secundum quas datur curatio vel dari potest. Unde non est quis iudicandus ad mortem aeternam nisi constaret de finali impoenitentia.

PrevBack to TopNext