IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 1, C. 2
UTRUM HOMO POSSIT IUDICARE DE OCCULTIS CORDIS SUI.
Quod. videtur, 1. per hoc quod dicitur I ad Cor. 2, 11: "Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?" Ergo spiritus hominis scit quae sunt in ipso; et de quibus scit homo, de iis potest iudicare, id est deiinire ; ergo homo potest iudicare de occultis cordis sui.
2. Item, ibidem dicitur: "Spiritualis homo omnia iudicat". Sed quae sunt illa "omnia" nisi quae pertinent ad ipsum? Ergo spiritualis homo potest iudicare de occultis cordis sui.
Contra. a. Super illud I ad Cor. 4, 3: "Neque me ipsum iudico", Glossa: "Periculosum nobis est de ignotiscordis nostri vel aliorum iudicare; tanta enim profunditas credenda est in ipso homine, quae lateat etiam ipsum hominem". Et hoc ostenditur per Petrum, qui dixit: "Et si omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor", et tamen scandalizatus fuit.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod est duplex iudicium: definitionis de re praesenti vel praeterita et de re iutura; iterum est iudicium examinationis. Potest ergo homo de se iudicare iudicio examinationis praesentia et praeterita, quae, licet sint in genere suo occulta, tamen ipsi homini sunt manifesta. Unde dicitur I ad Cor. 11, 31: "Si nos ipsos iudicaremus, non utique diiudicaremur".
Est autem iudicium definitionis de re praesenti et de re futura; de praesenti vero aut de persona aut de facto; si de re futura, aut quod pertinet ad fragilitatem aut quod pertinet ad virtutem. Si ad fragilitatem, satis de se certam potest ferre sententiam; si vero de virtute, vix aut nunquam potest de se ferre sententiam veram. Si vero de praesenti, quantum ad tactum certam potest dare sententiam quoad genus boni vel mali vel indifferentis; si vero quoad personam, de malo potest iudicare, sed de bono non, nisi fuerit ex speciali gratia data a Domino, sicut quando dixit Apostolus: "Certus sum quod neque mors neque vita neque praesentia neque futura separabunt me a caritate, quae est in Christo Iesu".
2. Ad id vero quod dicitur quod "spiritualis homo iudicat omnia", dicendum quod intelligendum est de iudicio examinationis eorum quae pertinent ad salutem secundum sufficientiam. Neque est contrarium ei quod alibi dicit Apostolus: "Neque me ipsum iudico" ; hoc enim est de iudicio spectante ad futurum vel ad praesens secundum rationem boni, quasi: non definio me esse bonum, etsi non habeam conscientiam mali. Potest tamen homo habere certitudinem confidentiae de futuris, etsi non certitudinem iudicii. Unde I Ioan. 3, 21-22: "Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; etquidquid petierimus, accipiemus".