IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 1
DE USURPATIONE IUDICII AB ILLO QUI NON HABET IURISDICTIONEM.
ARTICULUS I.
Utrum Moyses peccaverit occidendo Aegyptium.
Propter primam usurpationem obicitur de Moyse, qui vidit virum Aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis, quem percussum abscondit in sabulo.
Videtur ergo, cum nondum constitutus esset iudex a Domino ad puniendum delinquentes, quod usurpaverit: iudicium. a. Cum enim duo pertineant ad officium praelati, scilicet subiectis possidenda iuste dispensare et eos contra iniustitiam defendere, videtur usurpasse illam partem officii quae pertinet ad severitatem.
b. Praeterea, dicitur ad Rom. 14, 4: "Tu, quis es qui iudicas servum alienum? Suodomino stat aut cadit". Ex quo videtur quod iudicis officium usurpavit.
c. Dicitur etiam in Evangelio Matth. 26, 52: "Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit". Accipere autem videbatur gladium, cum non esset constitutus in iudiciaria potestate. Dicit autem Augustinus, Contra Faustum: "Ille utitur gladio qui nulla superiore ac legitima potestate vel iubente vel concedente, in sanguinem alicuius armatur". Ergo Moyses sic accipiendo gladium, id est potestatem, peccavit.
Sed videtur contrarium, quod non peceaverit usurpando sibi potestatem iudiciariam, 1. per hoc quod dicit Ambrosius, in libro De officiis: "Non ininferenda, sed in debellanda iniuria lex virtutis est. Qui enim non repellit iniuriam a socio, si potest, tamest in vitio quam ille qui facit. Unde sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta imbecillae fortitudinis. Nam, cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio iniuriam accipientem, defendit ita ut Aegyptiumprosterneret atque in arenam absconderet". Ex quo accipitur quod licitum est depellere iniuriam a socio, etiam nocendo alteri, et ita non peccavit Moyses. — Item, in eodem libro: "Fortitudo, quae bellotuetur a barbaris patriam vel domi defendit infirmos vel a latronibus defenditsocios, plena iustitia est". Sed Moyses quasi domi defendit infirmum; ergo plenam iustitiam exercuit; ergo non peccavit usurpando alienum iudicium.
2. Item, videtur ex verbis B. Stephani in libro Act. 7, 24-25 quod divinitus fuerit ei inspiratum. Dicitur enim ibidem: "Cum vidisset quemdam iniuriam patientem, vindicavit eum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat, percusso Aegyptio; existimabatautem intelligere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis". Ex quibus verbis videtur intelligi quod ipse divinitus hoc fecerit et quod credebat hoc ab aliis intelligi et praefigurari quod esset futurus iudex populi Israelitici. Et hoc videtur dicere Augustinus, in Quaestion. Exodi, cum dicit: "Per hoc testimonium videtur Moyses divinitus admonitus, quod Scriptura eo loco tacet, hoc audere potuisse". Ex quo videtur dicere quod hoc fecerit divinitus, licet Scriptura non expresse dicat.
3. Hoc etiam videtur Augustinus dicere, Contra Faustum, cum dicit: "In persona prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret", et loquitur de percussione Aegyptii iacta a Moyse.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet Moyses fecerit hoc ad defensionem ipsius Israelitae, non tamen excedere debebat modum; excessus autem fuit in occidendo. — Quod patet per hoc quod dicit Augustinus, loquens de Moyse et Petro: "Uterque non detestabili immanitate, sed emendabilianimositate, iustitiae regulam excessit". Et in Quaestion. Exodi dicitur: "Non videtur ipsum factum iustificandum". Et praemittitur: "Sicut uber terra anteutilia semina quarumdam herbarum inutilium fertilitate laudatur", "sic illeanimi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a civeimprobo iniuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa gerebat". Sic ergo peccavit Moyses, cum adhuc nullam legitimam potestatem gereret, nec divinitus acceptam nec humana societate ordinatam.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum est quod, licet non peccaret defendendo Hebraeum, peccavit tamen excedendo. Illud etiam, quod dicitur in Prov. 24, 11: "Erue eos qui ducuntur ad mortem", non intelligitur nisi salva iustitia; hoc enim dicitur in praedicta auctoritate.
2. Ad id vero quod dicitur in Act., dicendum est quod non ex hoc datur intelligi quod ipse divinitus accepta potestate hoc fecerit, sed praefiguratur quodam modo in eo accipiendam potestas et quaedam idoneitas futurae potestatis, in qua poterat populus praesentire potestatem sibi conterendam.
3. Ad tertium dicendum quod hoc non dixit Augustinus asserendo, sed futurum quid praesignando. Hoc enim patet per ea quae sequuntur. Videtur tamen Augustinus quasi duplicem ponere opinionem: aut quod divinitus acceperit potestatem, quod tamen ex Scriptura non habetur, aut quod animositatis esset iudicium, non acceptae potestatis. Non enim in hoc facto Moyses laudatur simpliciter, sicut nec Petrus a Domino ; "uterque tamen odio improbitatis alienae fecit, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit", sicut dicit Augustinus.
ARTICULUS II
Utrum Phinees peccaverit interficiendo Israelitem coeuntem cum Madianitide.
Deinde quaeritur de Phinees, filio Eleazari, utrum peccaverit interficiendo Israelitem coeuntem cum Madianitide.
Videtur enim usurpasse potestatem. 1. Acceperat enim pater eius potestatem sacerdotalem; non legitur autem accepisse mandatum a patre suo nec a Domino; ergo usurpavit.
2. Legitur enim Num. 25, 4 quod Dominus dixerit Moysi pro illo peccato populi, quod suspenderet principes populi in patibulis; Moyses etiam dixit iudicibus Israel quod occideret unusquisque proximum suum, qui initiatus esset Beelphegor. Non ergo ex mandato Domini nec ex mandato Moysi interfecit illum Israelitem, et ita usurpavit potestatem.
Contra. a. Dominus ibidem commendat ipsum, dicens: "Phinees, filius Eleazari, avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus estcontra eos; idcirco loquere ad eum: Ecce do tibi pacem foederis mei".
b. Praeterea, dicitur I Mach. 2, 26: "Zelatus est legem sicut fecit Phinees Zambri, filioSalomi" ; et in Psalmo: "Reputatumest ei ad iustitiam".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet eodem zelo percusserit Petrus quo et Phinees, sicut dicitur in Glossa super Lucam, tamen non erat omnino idem zelus. Zelus enim erat in Petro carnalis dilectionis Domini, zelus vero in Phinees ut vindicaret iniuriam Domini, quam intulerant idololatrae, et ita non simpliciter erat idem zelus. Praeterea, Phinees, licet non esset summus sacerdos, tamen sacerdos erat et filius summi sacerdotis et ad iustitiam ei reputabatur. Non enim tempore illo prohibebatur sacerdotibus ne iustitiam exequerentur in homicidas personaliter vel etiam in malefactores. In Petro autem hoc fuit ostensum quod sacerdotes evangelici non sint executores huiusmodi legis. Unde dictum est ei: "Converte gladium tuumin vaginam".
ARTICULUS III.
Utrum Daniel legitime iudicaverit duos senes.
Item obicitur de Daniele, qui non habuit legitimam potestatem et tamen iudicavit iudices illius temporis senes.
Videtur ergo quod usurpaverit: iudicium 1. et maxime respectu illorum qui superiores erant constituti.
2. Quod etiam videtur per hoc quod David, cum praecidisset "oram chlamydis Saulis, percussit cor suum" M. In quo notatur, sicut dicit Gregorius, quod inferioris non est iudicare vel reprehendere iacta superiorum. Ergo Daniel usurpavit iudicium iudicando illos senes.
[Solutio]: Ad quod respondendum per hoc quod dicitur in Causa II, q. 7: "Nos si incompetenter aliquid egimus" etc.: "Miracula, maxime Veteris Testamenti, sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis trahenda; multa enim concedebantur tuncquae nunc prohibentur. Tunc Samuel Agag, regem pinguissimum Amalech, "in frustaconcidit"; nunc nulli ecclesiasticorum iudicium sanguinis agitare licet. Tunc Phinees Iudaeum coeuntem cum Madianitide interfecit, et "reputatum est ei ad iustitiam"; hodie sacerdotibus in perniciemsui verteretur officii". In figura ergo contigit quod Daniel puer senes iudicavit; praefiguravit enim Christum puerum, qui Scribas et Pharisaeos iudicavit. De Christo enim dicitur Isai. 16, 5: "Praeparabiturin misericordia solium et sedebit super illud, in veritate iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est" ; et dicitur Ierem. 23, 5: "Regnabit Rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra".