Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 1, D. 2, M. 2, C. 2

DE IUDICIO USURPATO AB EO QUI HABET POTESTATEM DISPARATAM.

Consequenter dicendum est de iudicio usurpato ab eo qui habet potestatem disparatam, sicut legitur II Par. 26, 16 de Ozia Rege, qui usurpavit sibi sacerdotium. Unde dictum est ei: "Non est tui officii ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum". Et similiter legitur de Ieroboam, qui ascendit super altare ut adoleret incensum, III Reg. 13, 1.

Potest autem quaeri, si potestas ecclesiastica usurpet ea quae sunt potestatis saecularis, utrum peccet vel non; secundum est si usurpatio fit iudicii, non tantum quantum ad potestatem, sed etiam quantum ad scientiam vel bonitatem, utpote si ignorans usurpat sibi iudicium ac si esset sciens vel malus ac si esset bonus; tertium est secundum quos modos et quot fit usurpatio iudicii.

ARTICULUS I.

Utrum peccet potestas ecclesiastica si usurpet ea quae sunt potestatis saecularis.

Circa primum sic: a. Potestas ecclesiastica et saecularis e diverso dividuntur sicut dividuntur vita terrena et vita spiritualis; sed terrena vita non est sub spirituali nec e converso; ergo nec potestas sub potestate; potestas ergo ecclesiastica, in quantum huiusmodi, si dictat vel exequitur iudicium saeculare, usurpat et usurpando peccat.

b. Item, in illo verbo Evangelii Matth. 22, 21: "Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo", designatur discretio potestatis spiritualis a terrena, ecclesiasticae a saeculari. Sicut ergo saecularis potestas, si extenderet manum in eos qui subsunt Ecclesiae, usurparet quod esset potestatis ecclesiasticae, ita e converso. — Quod autem sic sit, videtur per hoc quod dicit Hugo: "Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo iure praeiudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas, quod spirituali debetur, nunquamsine culpa usurpat".

c. Item, in Evangelio Luc. 22, 38, dicitur: "Ecce duo gladii", et Dominus dixit: "Satis est". Ex quo innuitur quod potestas saecularis e diverso est contra ecclesiasticam; gladius enim materialis pertinet ad potestatem saecularem et spiritualis ad ecclesiasticam; sicut ergo gladius spiritualis non arripitur a potestate saeculari, sic nec gladius materialis arripi debet a potestate ecclesiastica; ergo, si arripit, usurpat.

Arguitur quod distincta sunt iudicia ecclesiastica et saecularia, ex distinctione officiorum. Unde Cyprianus: "Mediator Dei et hominum Christus propriis actibus et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit propria, volens medicinali humilitatesursum efferri, non humana superbia rursum in infernum demergi, ut christiani imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent etPontifices pro cursu temporalium rerum tantummodo imperialibus legibus uterentur".

Item, Gelasius: "Duo sunt, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto pro ipsis regibus hominum in divinosunt reddituri rationem examine".

Videtur contrarium, per hoc quod dicitur Dist. 22, "Omnes sive Patriarchae" etc.: "Ecclesiam solus ipse fundavit et supra petram fidei mox nascentis erexit, qui B. Petro, aeternae vitae clavigero, terreni simul et caelestis iuracommisit".

Et dicit Gregorius: "Nos sanctorum praedecessorum statuta tenentes, eos, qui fidelitate aut sacramentoexcommunicatis sunt constricti, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus et ne sibi fidelitatem servent omnibus modis prohibemus".

Item, ipse Dominus in se ipso utrumque iudicium exercuit, cum vendentes et ementes eiecit de templo, cum adulteram absolvit. Ex quo videtur designasse coniunctionem utriusque potestatis in una persona futuram.

Hoc etiam arguitur ex Moyse, qui utrumque exercuit, quod est principis et quod est sacerdotis. Cum enim unxit Aaron, officium gessit summi sacerdotis; cum autem constituit tribunos et centuriones, officium gessit principis. Ex quo videntur coniungi officia utriusque potestatis et iudicia in una persona.

Contra, spiritualis potestas maior est dignitate. Quod sic probatur: 1. Quemadmodum se habet corpus ad animam, ita se habet potestas saecularis ad spiritualem; sed anima potest super corpus, non e converso; ergo spiritualis potest super terrenam et ecclesiastica super saecularem.

2. Praeterea, a Deo primum sacerdotium est institutum; per sacerdotium vero, iubente Deo, regalis potestas est ordinata, sicut habetur I Reg. 10, de Saule invento a Samuele et constituto rege.

3. Praeterea, sacerdotalis dignitas benedicit regalem; maior autem est qui benedicit quam qui benedicitur ; ergo subest saecularis potestas ecclesiasticae.

4. Praeterea, si tantum gladius spiritualis esset ipsius potestatis ecclesiasticae, cum dictum fuit in Evangelio: "Ecce duo gladii hic", non respondisset Dominus: "Satis est" ; in hoc enim innuit quod uterque gladius est Ecclesiae; nec dixisset Petro: "Converte gladium in vaginam", de gladio enim materiali intellexit Dominus; eius autem est convertere qui habet potestatem; cum ergo Petrus typum gerat praelati ecclesiastici, penes praelatum ecclesiasticum residet potestas gladii materialis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod potestates illae supra dictae duae divisae sunt ab invicem quantum ad exercitium, divisae etiam sunt quantum ad imperium, sed non divisae sunt quantum ad nutum. Aliquando etiam sunt coniunctae quantum ad imperium, cum scilicet principes terreni concedunt non tantum utilitatem Ecclesiae, sed etiam potestatem; nihilominus tamen reducendae sunt istae potestates ad diversas rationes personarum. Cum ergo quaeritur utrum potestas ecclesiastica usurpet iudicium quod est potestatis saecularis, dicendum est quod usurpat, si exerceat iudicium saeculare per se ipsam; cum autem est Ecclesiae collata potestas a principe terreno, exercitium iudicii saecularis spectare debet ad laicas personas; potestas autem constituendi illas potest tunc spectare ad Ecclesiam. Unde dicit Hugo: "Licet Ecclesia fructum terrenae possessionis inusum accipiat, potestatem tamenexercendae iustitiae per ecclesiasticas personas aut iudicia saecularia exercere non potest; potest tamen ministros habere laicas personas, per quasiura et iudicia, ad terrenam pertinentia potestatem, secundum tenorem legis et debitum iuris terreni exerceat". Cum autem divisae sunt potestates in personis, non est usurpatio, si nutu potestatis ecclesiasticae fiat exercitium iustitiae a potestate saeculari. Unde dicit Bernardus, IV Ad Eugenium: "Uterque estEcclesiae, et spiritualis scilicet gladius et materialis, sed isquidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendas, ille sacerdotis, istemilitis manu, sed ad nutum sacerdotis et iussu imperatoris".

[Ad obiecta]: Ex iis patet qualiter respondendum est ad obiecta. Concedendum enim est quod distinctae sunt potestates, maxime quantum ad exercitia et quantum ad imperia, Sicut quaedam rationes probant; nihilominus non est consimilis comparatio potestatis saecularis ad ecclesiasticam sicut ecclesiasticae ad saecularem. Ecclesiastica enim in nullo subesse debet saeculari, sed saecularis in aliquo subesse debet ecclesiasticae, sicut sequentes ostendunt rationes. Unde licet ad Ecclesiam pertineat potestas constituendi eos, per quos fiant iudicia saecularia et exerceatur gladius materialis, non tamen ad potestatem saecularem pertinet constituere eos qui utuntur gladio spirituali, in quantum huiusmodi, vel usum demandare, et ideo ex una parte potest esse usurpatio aliquo modo, quo modo non erit ex alia.

ARTICULUS II.

Utrum sit usurpatio iudicii quantum ad scientiam vel bonitatem sicut quoad potestatem.

Secundo quaeritur si est usurpatio iudicii quantum ad scientiam vel bonitatem sicut quoad potestatem.

Quod videtur. 1. Ad iudicium enim rectum concurrunt potestas, scientia et dignitas, quae est ex bonitate vitae; ergo, si praesumat aliquis iudicare in quo aliquod eorum defuerit, erit iudicium usurpatum.

2. Ad idem: Iudicium est de notis; uota autem secundum scientiam nota esse debent; si ergo non sit scientia, consequenter nec erit iudicium rectum. Unde Hieronymus: "Reprehensibile valde est de non bene cognitis proferre sententiam" ; et dicitur Iob 29, 16: "Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam". Si ergo aliquis procedit ad iudicandum, non praehabita scientia eorum quae necessaria sunt ad iudicium, usurpat iudicium.

3. Item, dicitur Ioan. 8, 7: "Qui sine peccato est, primus in eam lapidem mittat". Super quod dicit B. Augustinus: "Docet nos, auditis alicuius malis, non temere iudicare, sed prius digito discretionis nos ipsos discutere, sicut illis dicitur: "Qui sine peccato est", quasi: prius sitis iusti, utpost ream puniatis. Si enim lex iubet punire reos, non tamen a similiterpuniendis". Ergo temerarium est iudicium, si non praecedat discretio et vitae dignitas.

4. Item, idem: "Non simpliciter iubet universa peccata non iudicare, sed iis qui decem millibus pleni sunt malis".

5. Item, Chrysostomus: "Videre festucam et eicere non est omnium, sed doctorum, et horum non omnium, sediustorum". Ex quo accipitur quod praesumptuosum est iudicium sive usurpatum, cum non est scientia vel dignitas vitae.

Contra. a. Potestas iudicandi penes ipsum residet; ergo iudicat de iis quae ad se pertinent; ergo non usurpat iudicium.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliud est de potestate et de scientia sive dignitate. Potestas enim pertinet essentialiter, sed alia duo pertinent ad congruitatem sive opportunitatem. Proprie autem est usurpatio iudicii quoad potestatem, temeritas autem vel praesumptio potest dici quantum ad alia duo.

ARTICIULUS III

Secundum quos modos et quot fiat usurpatio iudicii.

Tertio quaeritur secundum quos modos et quot fit usurpatio iudicii.

[Solutio]: Ad quod potest dici per hoc quod dicit Hugo, quod aliquid dicitur esse illicitum "secundum personam, ut saeculari iudici manum mittere in clericum non licet", supple ad iudicandum. Iterum, secundum causam aliquid est illicitum, ut [si] spiritualia et ecclesiastica negotia a iudice saeculari examinentur. Secundum mensuram etiam poenae et qualitatem poenae, ut non licet saeculari iudici spirituali gladio uti. "Secundum locum, ut si loca sacra violare praesumeretet confugientibus ad illa, etiam reis, inordinate violentiam inferre tentaret. Secundum tempus, si sacris et solemnibus diebus reverentiam non exhiberet, sed indifferenter sua iudicia exerceret". Iis ergo modis fit iudicii usurpatio apud iudicem saecularem. Etsi enim alias habeat potestatem, limitata tamen est ei potestas et quoad personam et quoad causam et quoad modum poenae sive qualitatem et quoad locum et quoad tempus.

Quoad personam vero ecclesiasticam usurpatio esset quantum ad quemdam modum poenae, quantum ad quemdam modum causae, sicut est causa sanguinis, cuius exercitium non pertinet ad eam, quantum ad quoddam tempus. Quantum autem ad personas et loca, dummodo servetur honestas in loco, potest attendi generalitas: persona enim ecclesiastica et saecularis subest iurisdictioni ecclesiasticae. Locus etiam sacer et non sacer potest esse, in quo tractetur negotium ecclesiasticum, magis tamen congruit locus sacer.

PrevBack to TopNext