Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 1

Quid sit personarum acceptio.

Definitur I. autem sic: Acceptio personae est iniustitia, qua praefertur persona personae propter causam indebitam. — Quod enim opponatur iustitiae, patet per hoc quod dicitur Levit. 19, 15; statim enim postquam dictum est: "Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis, subiungitur: Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis". Similiter, in Deuter. 16, 18, cum dicitur: "Iudices constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio" ; et subditur: "Non accipies personam nec munera".

Contra hanc definitionem potest obici 1. propter hoc quod acceptio personae videtur esse actus cordis, sicut patet ex coniugato, cum dicitur hoc acceptum est mihi ; praelatio vero, qua praefertur persona personae, est exterius; ergo non recte definitur.

2. Praeterea, potest quaeri quae sit causa indebita. Si enim consideretur pauper ratione suae paupertatis, et ex hoc moveatur aliquis ad plus compatiendum, sic praefertur persona personae; ergo consideratur persona pauperis nec dicitur acceptio personae; ergo non quaecumque praelatio personae ad personam dicitur esse acceptio personae. Ponatur quod hoc esset propter causam indebitam.

3. Praeterea, propter quid magis dicitur acceptio personae quam acceptio alterius rei? Cum enim dicitur acceptio munerum, res determinata dicitur; cum autem dicitur acceptio personae, res indeterminata dicitur. Propter quid ergo dicitur personae acceptio?

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet acceptio personae dicat primo actum interiorem, nihilominus per posterius dicit actum exteriorem. Et similiter dicitur ex parte definitionis: praefertur enim primo persona personae in iudicio interiori et deinceps in actu exteriori, et secundum hoc intelligitur acceptio personae.

2. Ad secundum vero dicendum quod consideratio personae pauperis, quia pauper est, non est acceptio personae, licet consideratio divitis, in quantum dives, sit acceptio personae. Non enim quaecumque praeeminentia personae ad personam in iudicio est acceptio personae, etiam propter causam indebitam, ut in illo genere, sed cum ex conditione praeeminenti in persona movetur ad praeferendum, ut conditio divitiarum vel potestatis terrenae vel cognationis carnalis et huiusmodi: hae enim sunt conditiones quae in iudicio hominis praeferuntur.

3. Ad tertium vero dicendum quod acceptio dicitur personae, cum attenditur persona, non propter id quod est divinum in ea, sed propter ea quae adiacent personae: persona enim sic accipitur in hoc loco ad similitudinem personae in theatro, quae larvata dicebatur. Unde dicit Gregorius: "Superbia nostra retunditur, quia in hominibus non naturam, quaad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias honoramus". Item, idem: "Increpatur nostra superbia, quae nescit pensare homines propter homines; sola quae circumstant hominibus pensate, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit". Ex iam dictis patet quod accipere personam est peccatum; unde Eccli. 42, 1: "Ne accipias personam, ut delinquas".

II. Occasione etiam praedictorum quaeritur utrum sicut in personarum acceptione est peccatum, ita in personarum contemptu. — Quod. videtur. Sicut enim in praeferendo non praeferendum est peccatum, ita in contemnendo non contemnendum. Unde super illud Iac. 2, 1: "Nolite in personarum acceptione habere fidem", Glossa: L "Quicumque divitem propter divitias eligit et propter paupertatem pauperem abicit, utrobique peccat". Quaeritur ergo utrum sint duo peccata et si utrumque spectat ad acceptionem personae an alterum tantum.

Quod autem sit unum peccatum et ad acceptionem personae utrumque spectet, videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus: "Non est putandum leve peccatum "in personarum acceptione habere fidem Domini"gloriae. Quis enim ferat divitem eligi ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructioreet sanctiore?" Cum autem unum praefert, alterum contemnit; eo ipso ergo unicum est peccatum.

Contra. 1. Duo sunt actus oppositi; et penes differentias actuum attenduntur peccata; ergo duo sunt peccata; et penes unum attenditur acceptio personae, non penes alterum: nullus enim dicit acceptam esse personam quae contemnitur.

1. Ad quod dicendum quod, licet sint diversi actus, tamen, quia unus consequitur ad alium — cum enim praefertur iste, contemnitur ille — pro uno peccato reputantur et ad illud quod principalius est referuntur: et hoc est peccatum acceptionis quod prohibetur, et per consequens aliud intelligitur prohibitum.

PrevBack to TopNext