Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 1, Q. 2, T. 2, M. 2, Praeambulum

Secundo quaeritur, cum sint tres differentiae acceptionis personarum, quo modo peccatur unaquaque.

Est autem acceptio in promotione ad dignitates, de qua intelligitur illud I Reg. 16, 7: "Dixit Dominus ad Samuelem: Non respicias vultum eius nec altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum". Et dicit Isidorus: "Qui consanguinitatis velamicitiae favore iudicem pervertunt, in Christum, qui est veritas, peccare noscuntur". — Est iterum acceptio personae in executione iudicii, Deuter. 16, 19: "Non accipiespersonam vel munera". Et dicitur ad Ephes. 6, 9, super illud: "Non est personarum acceptio apud Deum": "Iustus iudex causas discernit, non personas". — Est iterum acceptio personae cum exhibitione honoris, Iac. 2, 1: "Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi".

PrevBack to TopNext