IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 2
UTRUM MALEDICTIO SIT TANTUM MORTALE PECCATUM.
Quod videtur. 1. Maledictio enim prohibita est ab Apostolo ; quod autem prohibitum est, mortale peccatum est; ergo maledictio est mortale peccatum.
2. Item, orare pro inimicis et pro persequentibus est in praecepto, sicut habetur Matth. 5, 44; sed imprecari inimicis est oppositum illi; ergo est mortale peccatum.
b. Praeterea, ex corruptione naturae accidit quod homo de facili imprecatur alteri poenam temporalem sicut improperat culpam; sed illud est veniale peccatum; ergo et istud.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod maledictio, cum fit voto optantis, aut est respectu poenae aeternae aut respectu poenae temporalis; item, potest fieri vel ex perversitate animi vel ex levitate puerili. Si fiat ex perversitate animi, maxime respectu poenae aeternae, mortale peccatum est; si vero ex levitate puerili respectu poenae temporalis fiat, potest esse veniale. Primo ergo modo potest illud dici I Cor. 6, 10: "Malediciregnum Dei non possidebunt" ; hoc enim intelligitur de illis qui ex perversitate animi imprecantur. Si vero fiat ex quadam animi praecipitatione sive surreptione, magis cadit in dissuasionem, I Petri 3, 9: "Non reddentes maledictum pro maledicta, sed e contrario benedicentes".
Adhuc nota quod quadruplex est maledictum. Est maledictum surreptionis, cum alicui subito maledicimus; de hoc loquitur Augustinus in Canone iam dicto. — Est maledictum lasciviae, ut cum alicui non ex animo maledicimus; de quo dicit Hieronymus: "Qui negligit oris malediciresecare consuetudinem, etsi non corde maledicat, immunditiamtamen labiorum et oris inquinamentum incurrit". Et haec duo possunt esse venialia; si tamen ducantur in consuetudinem, possunt esse mortalia propter contemptum. — Est iterum maledictum, quod ex odio procedit concepto, et illud est mortale. — Et est maledictum iustitiae, quod ex caritate procedit, et illud est bonum.
On this page