IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 3
UTRUM SIT MALEDICENDUM CREATURAE IRRATIONALI.
Quod non, videtur. 1. Ei enim imprecanda est poena, cuius est culpa; sed creaturae non habentis rationem vel intellectum non est culpa; ergo ei non est imprecanda poena.
2. Item, huiusmodi creatura nihil habet nisi bonum, quod a Deo accepit; sed non est maledicendum creaturae Dei; ergo nulli creaturae carenti ratione vel intellectu est maledicendum.
Contra. a. Matth. 21,19, maledixit Dominus ficulneae, dicens: "Nunquam nascatur ex te fructus in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea". Ergo exemplo eius potest terri maledictio super rem non habentem rationem vel intellectum.
b. Et Ierem. 20, 14: "Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta". Similiter II Reg. 1, 21, dicitur: "Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos neque sint agri primitiarum". Ergo contingit maledicere creaturae non habenti rationem vel intellectum sine peccato, cum hoc Prophetae fecerint et reges iusti.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod ipsi creaturae non habenti rationem non est maledicendum propter se, sed ratione rationalis creaturae peccantis. Maledicitur autem ei aliquando in figura, sicut maledixit Dominus ficulneae, in qua significabatur reprobatio Iudaeorum; aliquando ratione peccati in ea perpetrati, sicut maledixit Ieremias diei propter peccatum originale vel concupiscentiam originalem, in qua fuit conceptus vel natus nativitate in utero, cum enim sanctificatus esset in utero, non fuit natus cum originali peccato nativitate ex utero, licet natus fuerit cum originali concupiscentia. Aliquando vero fit maledictio creaturae irrationali in poenam creaturae rationalis peccantis ; unde Gregorius: "Montes Gelboe ideomaledicuntur, ut dumarescente terra fructus non oritur, possessores terrae sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, qui apud se mortem regis suscipere iniquitate sua exigente meruissent". Aliquando vero fertur maledictio ratione creaturae rationalis moventis irrationalem ad aliquod malum, sicut lata iuit maledictio serpentis, Gen. 3, 14; maledictio autem terrae fuit in poenam ipsius hominis peccatoris. Universaliter ergo in relatione ad creaturam rationalem fertur debita maledictio.
On this page