Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 10, C. 5

UTRUM TANTUM DEI SIT MALEDICERE.

Quinto quaeritur I. utrum tantum Dei sit maledicere.

Quod non, videtur, a. per hoc quod tot sunt imprecationes Prophetarum.

b. Ipse etiam Apostolus imprecatur, sicut habetur II ad Tim. ultimo, 14—15: "Alexander aerarius multa mihi mala ostendit; reddet illi Dominus secundum opera eius, quemet tu devita".

Contra. 1. Illius solius est maledicere qui novit peccantis affectum et peccati qualitatem. — Quod probatur per hoc quod dicitur Num. 23, 8: "Quo modo maledicam, cui non maledixit Dominus?" Glossa: "Non potest esse iusta maledicendi causa, ubipeccantis ignoratur affectus". Sed homo non potest ista scire, sed solus Deus; ergo solius Dei est maledicere.

2. Item, non iuste maledicitur ab homine qui non prius maledicitur a Deo; sed homo de se ignorat quis a Deo maledicitur; ergo non est hominis maledicere, sed solius Dei.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod Dei est maledicere et etiam ipsius hominis, sed aliter et aliter. "Deus enim, cum maledicit, designat meritum eius cui maledicitur et sententiam promit, quia non latet ipsum affectus peccantis nec qualitas peccati. Homo vero maledicitut cui data est auctoritas iudicandi et qui novit veritatem iudicii secundum ea quae exterius proponuntur". Et ita aliter et aliter a Deo et ab homine maledicitur; illud tamen quod fit ab homine auctoritatem habente, clave non errante, fit a Deo.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem respondendum quod iusta causa maledicendi potest esse dupliciter: vel cum cognoscitur affectus eius cui maledicitur vel cum cognoscitur actus per se affectum indicans vel ex quo praesumitur vehementer affectus. Primo modo solus Deus maledicit vel homo cui Deus revelavit; secundo vero modo homo maledicit, et aliquando maledicit Deo non maledicente: homo enim iudicat secundum allegata, Deus autem secundum rei veritatem.

2. Ad secundum vero dicendum quod homo potest iuste maledicere, etiam si ignoret Deum maledixisse prius: ex alio enim principio sumit rationem iudicii homo quam Deus aliquando; hoc tamen quod habet homo rectitudinis in iudicio, habet a Deo.

II. Sed adhuc quaeritur: Si sacerdos scit aliquem innocentem, cui demandatur a superiore quod excommunicet eum, utrum teneatur ei maledicere.

Videtur enim quod non. 1. "Quo modo" enim maledicet ei, "cui Dominus non maledixit" ? Sed scit eum innocentem; ergo scit quod ei non maledixit Dominus; ergo non est ei maledicendum.

Contra. a. Demandatum est ei a superiore, penes quem residet auctoritas, nec exprimitur error in mandato; ergo tenetur obedire; ergo tenetur isti maledicere.

[Solutio]: Ad quod dicendum secundum quosdam quod tenetur intimare suo superiori innocentiam ipsius et supplicare quod alteri demandet, qui super hoc non habeat conscientiae laesionem. Si tamen instet superior, sententiam recitet superioris, sed non excommunicet, cum magis sit Deo obediendum quam homini: Deus enim innocentem habet pro absoluto, homo vero habet illum pro ligato. — Alii vero dicunt quod, si instet superior, tenetur excommunicare; aliter enim periret unitas obedientiae ecclesiasticae: posset enim secundum hoc quilibet inferior se excusare. Nec est suum factum, sed factum superioris, a quo demandatur; nec dicitur agere contra conscientiam: conscientia enim dictat quod iuste a superiori ligetur.

PrevBack to TopNext