Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 1

QUID SIT BLASPHEMARE.

Circa primum sic: I. a. Dicit Haymo: "Blasphemare est contumeliam vel aliquod convitium inferre ininiuriam Creatoris".

Sed videtur quod haec definitio non conveniat omni blasphemiae, 1. per hoc quod dicitur ad Ephes. 4, 31, super illud: "Blasphemia tollatur a vobis", Glossa: "Quae fit in Deum vel in sanctos". Ergo non omnis blasphemia est in Deum.

2. Item, super illud Iudae 1, 8: "Maiestatem autem blasphemant", Glossa: "Omnis blasphemia est cavenda, sed maxime in Creatorem". Ergo non omnis blasphemia est in Deum.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod omnis blasphemia proprie dicta est in Deum. Quod autem dicitur esse in sanctos vel in creaturam, hoc est quia in illis blasphematur Deus, qui est conditor creaturae et dator sanctitatis. Directe ergo vel indirecte omnis blasphemia est in Deum.

II. a. Ponitur iterum definitio blasphemiae talis: Blasphemia est, per quam de Deo ipso falsa dicuntur.

Sed videtur quod haec definitio non convertatur. 1. Est enim quoddam blasphemare, cum attribuitur creaturae quod est proprium Dei, ut si dicatur quod angelus vel homo creat, et ibi nihil falsum dicitur de Deo, sed de creatura; ergo non est praedicta definitio conveniens.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod praedicta definitio intelligitur de blasphemia simpliciter, ubi removetur a Deo quod ei vere convenit vel attribuitur quod non convenit, non quia non sit blasphemia attribuere alteri quod ei soli convenit.

PrevBack to TopNext