Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, Praeambulum

Post peccata oris quae vergunt in iniuriam proximi sequitur peccatum oris quod vergit in iniuriam Dei principaliter, quod dicitur blasphemia. Circa quod quaerendum est: Primo, quid sit blasphemare; secundo, quae sint differentiae eius; tertio, utrum sit semper mortale peccatum; quarto, utrum sit hominis tantum in praesenti an etiam in futuro; quinto, de comparatione huius peccati ad quaedam alia genera peccatorum vel specierum inter se; sexto, utrum sit tantum in dictis an etiam in factis; septimo, utrum sit peccatum irremissibile.

PrevBack to TopNext