Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 4

UTRUM HOMINIS SIT TANTUM IN PRAESENTI BLASPHEMARE AN ETIAM IN FUTURO.

Quarto quaeritur utrum hominis sit tantum in praesenti blasphemare an etiam in futuro.

Quod tantum in praesenti, videtur. 1. Blasphemare enim est peccare in Deum; sed in praesenti est tempus demerendi; ergo in praesenti est tempus peccandi; ergo in praesenti tantum est tempus blasphemandi.

Contra. a. Apoc. 16, 19-21, super illud: "Blasphemaverunt in memoria apudDeum", Glossa: "In inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habeat quod plagas eis inferat, et hoc est blasphemia". Ergo non tantum est blasphemia in praesenti, sed etiam in futuro.

b. Forte dicetur quod blasphemare in futuro non erit per modum actus culpabilis, licet sit per modum habitus, sed erit per modum actus poenalis. — Contra: Velle potentiam divinam minui, si esset in aliquo in praesenti, designaret cordis blasphemiam, et si prorumperet in actum sermonis, esset blasphemia oris; cum ergo consimilis actus in specie sit in ipsis damnatis, sicut est hic actus culpabilis, ita et ibi erit actus culpabilis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet consimilis actus inordinatus exeat a damnatis qualis exit a peccatoribus in praesenti, tamen diversum est principium exeundi. Hinc enim trahit aliqua delectatio libidinosa, quae exit a libero, arbitrio, ibi vero sustinentia poenae, excellentis in duratione vel acerbitate, inducit ad hoc; unde hic cedit in actum culpabilem, ibi totaliter cedit in actum poenalem. Similitudo enim actus in specie naturali est utrobique, sed similitudo in specie morali non est utrobique: dolor enim aliquando nominat actum culpabilem, aliquando nominat actum poenalem, et tunc est dissimilitudo in specie morali.

PrevBack to TopNext