Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 11, C. 5

DE COMPARATXONE PECCATI BLASPHEMIAE AD QUAEDAM ALIA PECCATA.

ARTICULUS I.

Utrum blasphemia sit maius peccatum aliis peccatis.

Quinto quaeritur de comparatione huius peccati ad quaedam alia genera peccatorum vel specierum inter se.

Et primo ostenditur quod maius est peccatum aliis peccatis. a. Isai. 18, 2: "Ad populum terribilem", Glossa: "Nihil horribilius blasphemia, quae ponit os suum in caelum". Ergo maius est peccatum aliis.

b. Item, Richardus de S. Victore: "Sceleratissimum genus peccati est, quando quis in Dei vituperiis delectatur. Quid aliud est spiritus blasphemiae nisi affectatioet desiderium vituperationis divinae?" Cum ergo hoc genus peccati sit blasphemia, erit maius aliis peccatis.

Contra. 1. "Nolite exaltare cornu", Glossa: "Maximum est vitiumexcusationis; nam quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolum vel peralios suasoresvel per necessitatem stellarum". Ergo peccatum excusationis est maximum; non ergo blasphemia.

2. Item, super illud: "Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem", Glossa: "Est defensio peccatorum, quandodefendit homo quod Deus odit, de quo dicitur: "Est peccatum ad mortem, non pro ea dico, ut oret quis"". Sed peccato ad mortem nullum est maius; ergo nec blasphemia.

[Solutio]: a-b. Ad quod dicendum quod blasphemia, prout accipitur pro spiritu blasphemiae, est maximum peccatum ex duplici ratione, quia iniuria fit Deo et quia ex malignitate peccatur. Maius est ergo respectu illorum peccatorum quae non fiunt in Deum, et iterum quae fiunt, sed non ex malignitate: et sic accipiuntur praedictae auctoritates.

1-2. Cum autem dicitur quod peccatum excusationis est maximum, intelligendum est quod maximum dicitur, quia aufert remedium peccati ex parte eius qui poenitere debet. Remedium enim peccati est accusatio ipsius peccatoris et omnimoda confessio peccati; in hoc ergo genere dicitur peccatum excusationis maximum. Ex altera vero parte blasphemia dicitur maximum, quia provocat oculos divinae maiestatis ad non miserendum sive ad non remittendum.

ARTICULUS II

Utrum blasphemia sit maius peccatum homicidio.

Deinde quaeritur utrum blasphemia sit maius peccatum homicidio vel par.

Quod autem sit, videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus: "Non minus peccant qui blasphemant Christum regnantem in caelis quam quicrucifixerunt ambulantem in terris". Sed qui crucifixerunt perpetraverunt grave homicidium; ergo blasphemia in Christum regnantem in caelis est par peccatum vel maius homicidio.

b. Ad idem, peccatum blasphemiae est contra praeceptum primae tabulae, peccatum vero homicidii contra praeceptum secundae tabulae; sed maius est praeceptum primae tabulae quam secundae; ergo maius est peccatum blasphemiae quam homicidii.

Contra. 1. Homicidium omni genere est mortale peccatum, cum est peccatum, et primum locum etiam tenet in poenis; blasphemia autem non omni genere est mortale nec semper debetur ei primus locus in poenis; ergo homicidium est maius peccatum blasphemia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod maius potest dici peccatum peccato secundum plures rationes: tum secundum rationem maioris libidinis, tum secundum rationem maioris iniuriae, tum secundum rationem maioris damni, tum secundum rationem maioris reatus, id est obligationis ad maiorem poenam. Secundum primum modum potest peccatum blasphemiae esse par peccato homicidii, quia ex aequali libidine et excedentia possunt esse et excessa. Quantum autem ad secundam rationem, maius est peccatum blasphemiae quam homicidii, quia fit maior iniuria ratione maioris status: status enim regnantis in caelis est maior statu ipsius regnantis in terris; praeterea, plus est auferre vitam gratiae quam vitam naturae. Quantum autem ad tertiam rationem, maius damnum consequitur essentialiter ipsum peccatum homicidii quam ipsum peccatum blasphemiae, maior etiam poena temporalis debetur in criminis maioris detestatione.

ARTICULUS III

Utrum blasphemare sit maius peccatum quam peierare.

Adhuc etiam quaeritur utrum blasphemare sit maius peccatum quam peierare.

Et videtur quod peierare sit maius peccatum, 1. quia qui peierat, nomen Dei sumit in vanum et Deum assumit testem falsitatis; sed testis falsitatis non potest esse nisi falsus, et ita imponit Deo falsitatem; sed non omnis blasphemans dicit Deum esse mendacem, sedi aliquid aliud ei attribuit quod ei non convenit; ergo minor potest esse blasphemia periurio. Quae enim maior iniuria quam dicere Deum mendacem, cum si t summa veritas?

Contra. a. Super illud ad Ephes. 4, 31: "Blasphemia tollatur a vobis", Glossa: "Peius est blasphemare quam peierare, quia peierando falsae rei adhibetur testis Deus, blasphemando de se ipso falsadicuntur".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod blasphemia est maius peccatum in genere periurio, licet utrumque referatur ad praeceptum secundum primae tabulae secundum quemdam modum. Plus enim est falsum dicere de Deo quam dicere falsum de creatura cum assertione. Et, licet in periurio invocetur Deus testis, hoc non est quia Deus sit testis falsitatis, sed ut firmetur credulitas in eo cui iuratur. Nihilominus tamen aliqua blasphemia potest esse minor aliquo periurio, et quia ex minori libidine procedat et quia minoris sit damni.

PrevBack to TopNext