Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 2

UTRUM TACERE SIT SEMPER MORTALE VEL ALIQUANDO MORTALE, ALIQUANDO VENIALE.

Deinde quaeritur I. utrum sit peccatum mortale semper, an aliquando mortale, aliquando veniale.

Et videtur quod aliquando mortale, aliquando veniale. a. Sicut enim loqui aliquando est veniale, aliquando mortale, ita per oppositum videtur tacere aliquando mortale, aliquando veniale.

b. Praeterea, aliquando tacet homo, cum tenetur loqui, aliquando cum expedit vel cum congruit; sed cum tacet in iis in quibus congruit, et non tenetur vel expedit, veniale est peccatum; ergo tacere aliquando est veniale peccatum, aliquando mortale, sicut habitum est ex praecedenti.

Quod autem sit mortale, 1. habetur ex hoc quod dicit Gregorius: "Quaecorrigere non valet, increpare non desinat, ne se participem delinquentium ex consensu taciturnitatis addicat." Et loquitur de illo ad quem pertinet officium correctionis.

2. Item, qui tenetur mederi aegroto, et subtrahit usum medicaminis pro tempore et loco, peccat mortaliter; sed praelatus tenetur mederi subditis, cum infirmantur ex peccato; ergo, cum tacendo subtrahat usum medicaminis, peccat mortaliter. Unde Gregorius: "Plerumque nimis taciti dum quorumdam mala respiciunt, et tamensilentio linguam premunt, quasi conspectisvulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt quo virus, quodpoterant eicere loquendo, noluerunt". Ergo taciturnitas est peccatum mortale: qui enim auctor est mortis spiritualis in alio, in se ipso contrahit mortem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod taciturnitas aliquando est veniale peccatum, aliquando mortale. In iis enim ad quae tenetur homo, est taciturnitas mortale peccatum; verbi gratia, cum tenetur proprium peccatum confiteri pro tempore debito et aliis circumstantiis, et mederi proximo sermone medicinali pro tempore debito et aliis circumstantiis, in iis est mortale peccatum; cum autem non tenetur, sed expedit aut decet, veniale est peccatum. Quando autem hoc fuerit et quando non, difficile est determinare in singulis, sed ipsa "unctio docet", quae non permittit hominem sibi adhaerentem de facili errare.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum quod illae auctoritates B. Gregorii intelliguntur de illo qui tenetur ex officio corrigere et mederi aliis in verbo correctionis; in talibus autem si fiat amissio pro tempore debito, erit mortale peccatum. Dicitur enim Ezech. 33, 6: "Si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus non se custodierit, veneritque gladius et tulerit de eis animam, ille ininiquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram".

II. Sed potest quaeri propter illud verbum quod dicitur Eccli. 20, 7: "Homo sapiens tacebit usque ad tempus", quod sit illud tempus. a. Si enim dicatur tempus opportunum, et quod ante illud tempus non dicatur esse peccatum, et hoc videtur dici super illud Levit. 15, 2: "Vir qui patitur fluxum seminis" etc., Glossa: "Quid est sermo, nisi semen, qui dum ordinate mittitur, audientis mens quasiuterus impraegnatur; si inopportune, polluit mentem et generandi perdit virtutem?" Et dicitur Eccle. 8, 6: "Omni negatio est tempus et opportunitas" ; et Prov. 25, 11: "Mala aurea in lectisargenteis, qui loquitur verbum in tempore suo", Glossa 3: "Qui verbum Dei opportune novit iuxta audientium capacitatem praedicare, modo exempla iuxta litteram replicat, modo suaviores spiritualium sensuum flores pandit".

Sed videtur contrarium 1. per hoc quod dicitur II ad Tim. ultimo, 2: "Praedica verbum, insta opportune, importune". Ergo importune est etiam praedicandum; ergo non est expectanda opportunitas. Quando ergo dicendum est quod peccatur taciturnitate ab eo cui incumbit officium praedicationis vel correctionis?

[Solutio]: Respondendum est quod aut intelligitur opportunitas ex parte aliquorum audientium et aliquorum non aut ex nulla parte. Si ex parte aliquorum intelligitur opportunitas, ex parte aliorum non, nihilominus est praedicandum. Et hoc est quod dicit Apostolus: "Praedica verbum, insta opportune, importune", Glossa: "Opportune, quantum ad eos quibus placet; importune, nolentibus". Et dicit Augustinus: "Sonet verbum tuum volentibus, nolentibus, "opportune, importune": invenit locum ubirequiescat, terram ubigerminet, licet aliqui sint utterra petrosa". Si vero non placeat auditoribus tunc cum auditur, prodesse nihilominus potest in posterum; et adhuc dicitur praedicare "opportune, importune". Unde Glossa: "Tu quidem opportuneagis, sed importunus videris ei qui libenter non audit". Hoc autem attendendum est, si creditur ipsos esse corrigibiles. Si vero sunt incorrigibiles, non dicitur opportunitas, et tunc est tempus tacendi. Unde super illud: "Noli arguere derisorem": "Aliquotiens ab eius correctione non tuae timiditatis, sed dilectionis gratia, est cessandum". Et dicitur Matth. 7, 6: "Nolite sanctumdare canibus neque margaritas" etc.: "Per sanctum intelligitur verbum praedicationis, quod non debet corrumpi; corrumpitur autem in aliis, cum suntimpugnatores veritatis et contemptores". Unde dicit Cassiodorus: "Grave peccatum est obstinatis praedicare" ; et ideo dicitur Amos 5, 13: "Prudens in illo tempore tacebit", ubi dicit Glossa: "Videns vir ecclesiasticus incorrigibiles, subtrahetcorrectionem, ne videatur "sanctum dare canibus"".

Sed quid est quod dicitur Ezech. quod ipse loquatur ad "domum exasperantem", cum domus exasperans videatur dici populus incorrigibilis. — Ad quod dicendum quod non dicitur hic domus exasperans per incorrigibilitatem, sed dicitur exasperans per differentias peccatorum. Unde Gregorius: " "Noli esse exasperans"ne tibi, commissa tacendo etmaledicta non increpando, Deum exasperes sicut illi male faciendo".

III. Occasione dictorum quaeritur utrum praedicandum sit illis quos scit esse incorrigibiles.

Quod videtur, 1. per hoc quod Petrus praedicavit Simoni Mago, dicens: "Poenitentiam age ab hac nequitia" ; et dicit Glossa: "Non quod ignoret Petrus eum poenitentiam non acturum, sed, quia omnibus iussus est praedicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis".

Et Ioan. 15, 22 dicitur: "Si non locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato". Sed, cum scivit eos Dominus poenitentiam non acturos, numquid praedicavit eis ut augeretur malitia eorum?

Quod non, videtur, 2. immo quod, potius tacendum sit, secundum quod dicit Gregorius: "Cum conspiciuntquia vitam auditorum loquendo lucrari non possunt, tacendo "scientiam"suam "abscondunt". Unde, cum Herodes interrogaret Iesum "multis sermonibus, nihil"ei "respondebat"".

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod hoc quod Petrus dixit, non tantum fuit ut suum faceret officium, sed ne alii fallerentur per malitiam Simonis Magi. Unde dicitur in Glossa: "Coram omnibus arguitur, ne amplius ab eo fallantur".

2. Illud autem quod dicit Gregorius de taciturnitate duplicem habuit causam. Unde subdit Gregorius: "Quotiens auditores nostri nostravolunt quasi laudandacognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne, si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa, quae erat, esse non desinat, et nostra, quae non erat, fiat".

PrevBack to TopNext