Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 1, C. 1

UTRUM PECCATUM SIT TACERE.

Quod autem non sit peccatum, videtur. 1. Omne enim "peccatum est actus incidens ex defectu boni" ; sed tacere non est actus; ergo non est peccatum.

2. Similiter arguitur ex illa definitione peccati: "Peccatum est dictum vel tactum vel concupitum" etc.; nullum autem horum est tacere; ergo non est peccatum.

3. Item, si esset peccatum, esset in dormiente peccatum: maxime est enim in dormiente taciturnitas; in dormiente autem non est peccatum; ergo taciturnitas non est peccatum.

Contra. a. Augustinus, super illud Matth. 18, 21: "Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam?" "Non passim iubet peccanti dimittere, sed poenitenti. Ita peccat qui, videns fratrem peccare, tacet,,sicut qui poenitenti non indulget". Ergo tacere est peccatum.

b. Item, in Psalmo: "Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea". Inveteratio autem ossium defectus est fortitudinis spiritualis; defectus autem fortitudinis spiritualis non est nisi per peccatum; ergo tacere est peccatum.

c. Item, super illud Iob 16, 7: "Si tacuero, non recedet dolor meus", Glossa: "Hoc ipsum amplius quod tacet, gemit, quia, se tacente, perversorum culpas excrescere conspicit".

d. Item, Eccle. 3, 7: "Tempus tacendi, tempus loquendi". Si ergo tacet homo, cum debet loqui, peccatum est; unde dicit Gregorius: "Immoderatum silentium si culpa non esset, Propheta non dixisset: "Vae mihi, quia tacui"".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod tacere aliquando est actus virtutis; unde dicit Gregorius: "Os discretum et congruo tempore vox aperiat et rursum congruo tempore taciturnitas claudat". Aliquando vero est nomen vitii, sicut supra habitum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod tacere non est actus, dicendum quod actus dupliciter accipitur: vel prout est commune ad operari et non operari, sicut habetur ad Rom. 7, 15—17: "Operor et non operor partes sunt eius quod est operor" ; et secundum hoc dicitur tacere actus, sed non dicitur actus peccati, nisi in quantum refertur ad voluntatem, prout aliquis ex voluntate tacet, cum tacere non debet. Si vero accipiatur actus proprie, tacere non est actus nec esset peccatum, nisi prout actus voluntatis cadit super ipsum.

2. Per hoc patet solutio ad secundum.

3. Ad obiectum vero de dormiente, dicendum est quod tacere non est peccatum, nisi cum congruit loqui et tenetur; hoc autem non est in dormiente.

Si vero quaeratur in quo genere peccati sit, utrum in ratione delicti aut commissi: dicendum est quod in ratione delicti. Tacere enim nihil aliud est quam non loqui in eo qui potestatem habet pro loco et tempore et aliis circumstantiis: cum teneatur loqui et non loquitur, peccat peccato delicti, sicut qui tenetur non loqui pro tempore et loco et aliis circumstantiis, et loquitur, transgreditur.

PrevBack to TopNext