IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 1
QUID SIT MENDACIUM.
Circa primum sic: I. Dicit Augustinus, in libro De mendacio: "Mendacium est falsa vocis significatio cum intentione fallendi". Et hoc idem habetur in Glossa super illud Psalmi: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium".
Obicitur autem circa hanc definitionem. 1. Contingit simulationem facere in operibus sicut in verbis: unde sicut mendacium est in falsis verbis, ita in operibus simulatis; ergo non tantum est mendacium "falsa vocis significatio".
2. Item, aliquis dicit aliquod verum, et tamen intendit fallere; constat quod iste peccat; et non videtur reduci ad aliud genus peccati quam ad mendacium; ergo non universaliter est mendacium "falsa vocis significatio".
3. Item, ille qui iocose dicit mendacium non videtur habere intentionem fallendi, immo vult bene quod alius cognoscat quod vult dicere falsum; ergo non convenit omni mendacio.
4. Similiter videtur dicendum de mendacio officioso. Aliquis enim dicit falsum ut salvet aliquem: principalis intentio eius fuit circa salutem alterius; ergo non est principalis intentio fallendi; est tamen mendacium; ergo non convenit omni mendacio.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod illa definitio est generalis mendacii simpliciter. Secundum enim Augustinum requiruntur duo in mendacio simpliciter dicto: quod proferens dicat falsum et quod intendat dicere falsum. Ex qua dispositione est ut possit aliquis falli, ut sic sit falsitas ex parte intendentis et ex parte signi.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum est quod mendacium non proprie dicitur in factis, licet sit ibi simulatio. Verbum enim proprie ordinatur ad significandum, mendacium autem dicitur a dictione mentis; quia ergo mens dicit per verbum, ideo recte dicitur mendacium "falsa vocis significatio".
2. Ad secundum vero dicendum quod ille qui dicendo verum intendit fallere non peccat mendacio nisi quoad quid; unde et illud genus peccati dicetur secundum quid mendacium.
3. Ad tertium dicendum quod, licet ille, qui peccat mendacio iocoso, non intendat decipere, intendit tamen dicere falsum, ex quo posset esse in aliquo deceptio. Unde convenit ei ratio mendacii: est enim intentio falsum dicendi.
4. Ad quartum dicendum quod in mendacio officioso simul est utraque pars mendacii. Licet enim sit ulterior intentio, scilicet iuvare proximum, nihilominus citerior est intentio fallendi: et quoad hoc dicetur mendacium. Illa enim intentio per se respicit sermonem, altera vero intentio respicit voluntatem et non per se sermonem.
5. Ad quintum dicendum quod, licet sophistae dicant falsum et intendant fallere et ita dicant mendacium, tamen, quia hoc faciunt causa exercitii et ut non ignoretur virtus nominum, non est peccatum.
II. Quaeritur etiam: Cum sint duae differentiae — contingit enim aliquem dicere verum cum intentione fallendi et contingit dicere falsum non cum intentione fallendi — quare plus accedit ad rationem mendacii privatio primae partis cum positione secundae quam positio primae partis cum privatione secundae?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod plus pertinet ad esse mendacii intentio fallendi quam falsa vocis significatio. Falsa enim vocis significatio est sicut materiale in mendacio, complementum autem est intentio fallendi, et ideo, ubi remanet intentio fallendi, plus dicitur mendacium; nihilominus tamen utrumque est mendacium secundum quid.
On this page