Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 2, C. 2

UTRUM MENDACIUM EX ALIQUA CIRCUMSTANTIA POSSIT FIERI BONUM.

Secundo quaeritur utrum mendacium ex aliqua circumstantia possit fieri bonum.

Quod videtur. 1. Graviora sunt furtum et homicidium quam mendacium in genere; sed haec graviora possunt bene fieri per aliquas circumstantias formatas, ut potest quis occidere hominem maleficum, iustitia dictante, amore iustitiae; similiter potest fieri contrectatio rei alienae invito domino, sicut fuit in asportatione vasorum Aegyptiorum, et tamen non peccaverunt, sed bene fecerunt, quia ex mandato Domini solo hoc fecerunt.

Contra. a. Dicit Augustinus, loquens de iis malis in genere: "Si homicidium et furtum obtentu alicuius boni benepossunt fieri, mendacium tamennunquam".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter est de genere furti et homicidii et de genere mendacii. Furtum enim et homicidium determinant inordinationem actus respectu materiae, non determinando inordinationem ex parte tinis sive intentionis; mendacium autem dicit inordinationem in comparatione actus ad materiam et in comparatione ad finem. Et ideo dicit Augustinus quod mendacium non potest bene fieri, furtum autem et homicidium possunt bene fieri. Si vero furtum et homicidium importarent de se inordinationem ex parte tinis vel intentionis, tunc nec illa possent bene fieri. Praeterea, illa inordinatio, quae est ex parte materiae in furto et homicidio, propter aliquam conditionem advenientem ex parte materiae, ratione cuius potest esse ordinatio, tollitur, quia maius est bonum superveniens quam illud sit malum. In mendacio autem est detectus veritatis, cui non potest addi conditio per quam fiat maius bonum quam defectus veritatis est malum, et ideo non est formabile ad bonum nec illo potest aliquis mereri.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod haec graviora sunt, et tamen possunt bene fieri etc., dicendum est quod gravius potest dici multipliciter: vel ratione iniuriae proximi, et secundum hunc modum gravius dicitur furtum et homicidium quam mendacium. Praeterea, gravius dicitur quod, addictum est maiori poenae, et sic etiam illa addicta sunt maiori poenae quam mendacium in genere, licet aliquod mendacium, ut illud quod est blasphemiae, sit addictum graviori poenae in Veteri Testamento, sicut habetur in Levit. 24, 16: "Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur; lapidibus obrueteum" etc. Dicitur iterum gravius alterum altero propter hoc quod inordinationem dicit respectu rei nobilioris, et secundum hoc, quia veritas est nobilior pecunia vel vita mortali, mendacium dicitur gravius. Dicitur etiam gravius, quia plus importat inordinationis in sua ratione: ponit enim inordinationem ad finem, et secundum hoc dicitur mendacium iterum gravius. Et haec est ratio quare mendacium non est formabile, alia vero dicuntur formabilia, eo quod suis intentionibus non ponunt deformitatem ex parte finis.

PrevBack to TopNext