Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 5

DE DIFFICULTATE CAVENDI MULTILOQUIUM.

Quinto quaeritur de difficultate cavendi hoc peccatum.

Videtur enim quod de difficilia possit perfectus vitare. 1. Iac. 3, 6: "Lingua nostra ignis est", Glossa: "Cum fere sit impossibile vitari peccatum, etiam a perfectis, non quivis debet appetere magisterium".

2. Item: "Si quis non offendit verba, hic perfectus est", sicut habetur in Canonica Iacobi.

3. Similiter, Eccli. 14, 1: "Beatus est, qui non est lapsus verbo ex ore suo". Perfectorum ergo est cavere praedictum peccatum, cum difficultate tamen, et ita videtur quod non sit imperfectorum, cum hoc tantum perfectis tribuatur.

Sed contrarium videtur, a. per hoc quod dicitur in Glossa ibidem. Dicitur enim super Iac. 3, 2: "Si quis non offendit in verbo" etc.: "Cuius offensionem humana potest vitare fragilitas, ut est verbum doli, detractionis, iactantiae, sed et otiosae superfluae locutionis". Sed quod potest vitare humana fragilitas, ab imperfectis potest vitari; ergo multiloquium sive vaniloquium ab imperfectis vitari potest.

[Solutio]: 1-3. Ad quod dicendum quod, cum loquitur de humana fragilitate, quae potest vitare huiusmodi peccata, hoc dicitur ad differentiam primorum motuum, quos humana non potest vitare fragilitas. Sed humana fragilitas duos habet status: in imperfectis et perfectis. In imperfectis est possibilitas vitandi, sed illa possibilitas non est disposita ad vitandum, sed magis prona est ad non vitandum. In perfectis vero est possibilitas disposita, sed, quia non est usquequaque completa, ideo dicitur "difficile est vitare perfectis". Cum autem potentia est completa ex speciali gratia, tunc dicitur beatus vel perfectus perfectione sufficienti, sicut in Iac. 3, 2: "Si quis non offenditverbo, hic perfectus est".

PrevBack to TopNext