Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 5, C. 4

DE EFFECTU MULTILOQUII.

Quarto quaeritur de effectu huius peccati.

Dicitur enim unus effectus immunditia, Num. 19, 15: "Vas, quod non habuerit operculum desuper, immundum erit", Gregorius: "Tegmenoperculi vel ligatura est censura disciplinae, qua quicumquenon premitur, quasi vas pollutum immundumque reprobatur". Hoc autem est in multiloquio; multiloquium ergo polluit. — Item, alius effectus est amissio intimae considerationis. Unde Gregorius: "Quia per multiloquium exterius se sparsit, vim intimae considerationis amittit". — Tertius effectus est ad deteriora descensus sive crementum in peccato. Unde dicit Gregorius: "Isti sunt casus culpae crescentis, ut lingua, cum non restringitur, nequaquam ubi ceciderit iaceat, sed semper ad deteriora descendat".

Cum ergo ii sint effectus cum illo qui dicitur Prov. 14, 23: "Ubi verba plurima, ibi frequenter egestas" — unde dicit Gregorius: "Cum multiplicitas in sermone deprehenditur, procul dubio intelligentiae gravitas in sensu denegatur" — potest quaeri qualiter differant ii quatuor effectus.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ii effectus sunt, ordinati et sic distincti: ut pollutio respiciat voluntatem, progressus autem ad deteriora similiter respiciat voluntatem; sed pollutio attenditur quantum ad actum in se ipso, quantum autem ad actum peccati multiplicatum attenditur ad deteriora descensus. Alii vero duo effectus respiciunt rationem: ex parte rei consideratae amissio gravitatis in sensu; ex parte vero virtutis considerantis amissio custodiae mentis sive amissio intimae considerationis. Sic ergo quatuor praedicti effectus possunt distingui. Ordinari autem contingit, ut duo, qui spectant ad rationem, praeponantur; duo vero, qui spectant ad voluntatem, consequenter ordinentur.

PrevBack to TopNext