IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 3
UTRUM PERFECTORUM TANTUM SIT VITARE IACTANTIAM.
Quod. videtur. 1. Dicit enim Gregorius: "Valde perfectorum est sic, ostensoopere, Auctoris gloriam quaerere, utde illata laude privata nesciant exultatione gaudere". Ex quo accipitur quod perfectorum est tantum vitare ostentationem sive boni operis iactantiam.
2. Item, infirmi quique per despectum mentis laudem non superant,,et ideo necesse est ut bonum, quod operantur, abscondant. Ex quo patet quod non est infirmorum motum iactantiae omnino declinare.
Contra. a. Omnibus prohibetur motus iactantiae; nullus autem tenetur vitare quod nullatenus potest vitari: sic enim teneretur ad impossibile; ergo omnes possunt vitare motum iactantiae.
b. Item, iactantia fit mediante sermone ampulloso; sed omnes possunt vitare sermonem ampullosum; ergo omnes possunt vitare iactantiam.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum, quod illa auctoritas Gregorii intelligitur de motu inanis gloriae, qui de facili sequitur ex operis ostensione. Licet ergo omnes possint declinare operis ostentationem per sermonem, cum tamen est ostensio operis per sermonem, non est quorumlibet, sed perfectorum, motum inanis gloriae declinare. Unde super illud I ad Thess. 2, 4: "Non quasi placentes hominibus, sed Deo", Glossa: "Etsi cuiquam facile estlaudem non cupere, dum negatur, difficile tamen est ea non delectari, cum offertur". Et ideo dicit Gregorius: "Occultentur opera studio, necessitate publicentur, ut eorum occultatio sit custodia propria, eorum publicatio sit utilitas aliena". Sic ergo patet quod omnes possunt et tenentur vitare motum iactantiae, cum est mortalis; nec necessitatem habent ad motum iactantiae venialis, licet aliqua pronitas sit concupiscentiae ad sermonis ostentationem.
On this page