Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, C. 4

DE COMPARATIONE PECCATI IACTANTIAE AD PECCATUM CUPIDITATIS ET MENDACII.

Quarto quaeritur I. de comparatione huius peccati ad peccatum cupiditatis.

Videtur enim quod pronior sit natura corrupta ad peccatum cupiditatis quam ad peccatum iactantiae. a. Cum enim homo peccator portet imaginem terreni, terreni autem hominis est maxime terrena quaerere, cupiditatis autem est proprie terrena quaerere, ut aurum, argentum et lapides pretiosos, ergo peccator maxime inclinatur ad peccatum cupiditatis; ergo magis quam ad peccatum iactantiae vel arrogantiae.

Contra. 1. Dicit Hieronymus, super illud Prov. 16, 14: "Indignatio regis nuntii mortis" etc.: "Difficilius arrogantia quam auro caremus et gemmis", id est cupiditate auri et gemmarum.

2. Praeterea, magis adhaeret animae rationali appetitus gloriae quam appetitus pecuniae; ergo difficilius vitatur peccatum iactantiae, quod ordinatur ad gloriam apparentem, quam peccatum cupiditatis, per quod ordinatur homo ad divitias seu pecuniam.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod homo compositus est ex parte animae quoad naturam spiritualem et animalem. Quantum est ex parte animalis naturae, secundum quam ordinatur ad corpus, plus inclinatur ad peccatum cupiditatis; quantum autem este ex parte naturae spiritualis, quae in se defectibilis est, plus inclinatur ad arrogantiam et vanam gloriam. Unde in hac parte tentavit etiam Dominum post tentationem gulae et avaritiae. Unde in Glossa habetur Luc. 4, 9: "Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum ipsavictoriae suae iactantia vincere valeat". Huius etiam signum est in viris religiosis, qui per paupertatem spiritus abdicaverunt bona terrena, adhuc tentantur de vana gloria et scientiae iactantia. Posset tamen illud Hieronymi intelligi de ipsa carentia auri et gemmarum, non de carentia cupiditatis. Multi enim carent auro et gemmis, qui non carent cupiditate, sicut illi de quibus dicit Apostolus, I ad Tim. ultimo, 9.

II. Quaeritur etiam de comparatione iactantiae ad peccatum mendacii, utrum scilicet iactantia sit mendacium.

Quod videtur. 1. Iactantia enim est ostentatio per sermonem boni quod non est, ut esse videatur; sed ostentatio boni quod non est, sermone, est mendacium; ergo iactantia est mendacium.

Contra. a. Mendacium est contra veritatem sermonis, iactantia contra rectitudinem, quae est in ordinatione ad alterum; ergo iactantia non est mendacium.

b. Praeterea, mendacium est "falsa vocis significatio cum intentione fallendi", iactantia vero ut videatur sapiens vel bonus vel ut laudetur; ergo diversa est intentio huius peccati et illius; ergo diversum est peccatum.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum est quod, licet unum peccatum posset esse cum altero, cum utrobique est "falsa vocis significatio", differunt tamen intentiones. Intentio enim mendacii est ut credatur id quod non est et terminatur in cognitiva speculativa; intentio vero iactantiae est propter aliquid in affectiva, licet aliquid ibi credatur quod non est.

PrevBack to TopNext