Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 1

QUID SIT ADULATIO ET QUAE DIFFERENTIAE EIUS.

ARTICULUS I

Quid sit adulatio.

Ad primum sic: Describitur adulatio sic: Adulatio est peccatum ex sermone vanae laudis alicui exhibito intentione placendi.

Sed. videtur quod haec definitio quantum ad hoc genus peccati non sit sufficiens. 1. Potest enim contingere quod aliquis laudat aliquem in eo in quo laudandus est et quo modo laudandus est, sed non propter Deum principaliter, sed causa placendi sibi, tunc non est sermo vanae laudis: vanum enim est quod non habet rem quam indicat ; ergo non est adulatio secundum praedictam rationem; et est tamen peccatum huius generis; ergo non sufficienter definitur adulatio modo praedicto.

2. Praeterea, sicut extollitur bonum alicuius, ita tegitur alicuius malum, et utrumque fit causa placendi: unde videtur esse adulatio; non autem convenit ei praedicta definitio; ergo non est sufficiens.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod illud peccatum, de quo primo obiectum est, est adulatio. Distinguendum autem est quod sermo vanae laudis dicitur dupliciter. Vana enim laus est, cum laudatur quod non est laudandum aut plus quam laudandum est, et haec vanitas est ex parte materiae. Est iterum vana laus, cum non fit eo fine quo debet fieri, hoc est propter Deum, et hoc modo potest fieri causa placendi homini qui laudatur, et sic iterum dicitur vana laus. Hoc ultimo modo dicitur convenire definitio illi peccato.

2. Ad secundum vero dicendum quod tegere peccatum alterius, licet non sit directe sermo vanae laudis, est tamen indirecte. Dico autem tegere, cum dicitur quod non fecit illud malum. Sicut enim duae sunt partes iustitiae facere bonum et non facere malum sive declinare a malos, sic duae partes sunt vanae laudis: dicendo quod fecit bonum, quod non ab ipso factum est, vel plus quam fecit, et dicendo quod non fecit malum vel non ita malum sicut dicitur, et hoc modo reducetur ad adulationem. Si tamen excusatio sit peccati per se, sub illo non posset contineri: est enim excusatio proprii peccati vel alieni.

Praeterea, potest adhuc obici de definitione illa: potest enim aliquis vane laudare aliquem, non causa placendi sibi, sed causa lucri temporalis. Constat quod est adulatio, nec tamen ei convenit praedicta definitio. — Ad quod dicendum quod intentio placendi est proximus finis, quidquid aliud intendatur. Si enim intendatur lucrum temporale, hoc est mediante placentia: si enim non placeret personae laudatae, non per ipsam consequeretur lucrum.

ARTICULUS II.

De differentiis adulationis.

Deinde quaeritur de differentiis adulationis, quae sic distinguuntur: est adulatio, quae bonum non habitum attribuit; est adulatio, quae bonum habitum extollit plus quam sit; est adulatio, quae malum nutrit laudando et dicendo malum bonum. De quibus dicitur in Psalmo: "Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquusbenedicitur" ; Gregorius: "Sunt nonnulli, qui dum male factahominum laudibus efferunt, augent quaeincrepare debuerunt".

Sed potest quaeri quare ex parte mali non sunt duae differentiae sicut ex parte boni.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ex parte mali non competit nisi una differentia. Sicut enim attribuendo bonum quod non habet, laudat quis aliquem, ita attribuendo malum quod non habet, vituperat; approbare autem malum quod non fecit et ipsum propter illud, nullam habet rationem adulationis; ergo non propter hoc videtur laudandus, nec isto modo sumitur species adulationis, sed malum quod est, potest aliquibus ex aliquibus rationibus videri bonum, et ita potest aliquis in hoc approbari modo adulatorio. — Vel aliter est respondendum, scilicet per interemptionem, quia illa differentia quae malum nutrit continet sub se duas. Nutrire enim malum est dupliciter: vel approbando ipsum tamquam bonum vel minuendo eius malitiam. Unde e contrario est adulatio in bono, quia in bono dupliciter, scilicet ponendo quod non est et addendo, in malo e contrario removendo malum quod est et minuendo.

PrevBack to TopNext