Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 7, C. 2

UTRUM ADULATIO SIT PECCATUM VENIALE VEL SEMPER MORTALE.

secundo quaeritur utrum adulatio sit peccatum veniale vel semper mortale.

Quod sit veniale, videtur, a. per hoc quod dicit Augustinus, in Canone, ubi distinguit venialia a mortalibus, ubi dicit: "Si unquammaiori personae vel minori aut ex voluntate aut ex necessitate adulari voluerit, ad minuta pertinet peccata".

b. Praeterea, adulatio fit causa placendi, quando extollitur bonum in aliquo plus quam oportet; sed extolli potest bonum in aliquo plus quam oportet venialiter ; ergo adulatio potest esse veniale peccatum.

Contra. 1. Super illud Psalmi: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum", Glossa: "Falsa laus adulatoris et simulata dilectio, quae mentes a rigore veritatis emollit ad noxia". Sed hoc est mortale peccatum; ergo adulatio est mortale peccatum.

2. Item, Ezech. 13, 18: "Vae qui consuuntpulvillos sub omni cubito manus", Interlinearis: "Suavem adulationem". Et dicit Gregorius, in Moralibus: "Quisquismale agentibus adulatur, pulvillum sub cubito et cervical sub capite ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliterquiescat". Cum ergo vae significet poenam aeternam, poena autem aeterna debeatur mortali peccato, erit adulatio mortale peccatum.

3. Item, in Concilio Carthaginensi: "Clericus, qui adulationibus vacare deprehenditur, ab officio degradetur". Sed degradatio est poena, quae non debetur nisi pro crimine; crimen autem est mortale peccatum; ergo adulatio est mortale peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod adulatio aliquando est veniale, aliquando mortale. Distinguitur enim, cum sit multiplex genus adulationis: unum est quod dicit malum bonum, fovendo peccatorem in peccatis, hoc est mortale. In aliis vero distinguitur: aut fit intentione ut alicui prosit et nulli obsit, et tunc dicitur veniale; si autem intentione nocendi alteri, licet alteri prosit, dicitur mortale: videtur enim fieri ex libidine mortali; si autem nec prodest nec obest, sed contemptum Dei generat propter assiduitatem, mortale dicitur.

Ad. obiecta ergo respondendum. a. Ad primum dicendum quod illud quod dicitur ab Augustino, in Canone, intelligitur de illa adulatione quae fit ex libidine veniali, cum scilicet ex obreptione laudat aliquem in bono aliter quam debet, non intentione placendi propter se. Dicitur enim ad Gal. 1, 10: "Si hominibus placerem, Christi servus non essem" ; "nihil autem medium" est inter esse servum Christi et esse servum diaboli, sicut dicitur super illud Matth. 6, 24: "Nemo potest duobus dominis servire" etc. Contingit autem venialiter peccare et esse servum Christi, sed non in illo opere in quantum huiusmodi.

b. Similiter intelligitur ratio quae adiungitur.

1-3. Auctoritates vero ex alia parte intelliguntur de adulatione mortali aliquo modorum dictorum.

PrevBack to TopNext