IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 2
UTRUM CONTUMELIA SIT SEMPER MORTALE AUT ALIQUANDO VENIALE.
Et videtur quod mortale. 1. Dicit enim Chrysostomus: "Lectulus diabolicus est in convitiis multiplicari et contumeliis". Sed non est lectulus diabolicus nisi ubi est mortale peccatum; ergo contumelia sive convitium est mortale peccatum.
2. Item, dicitur Matth. 5, 22: "Qui dixeritfratri suo raca, reus erit concilio; qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis" ; Chrysostomus: "Cumdicit: "Qui vocat fratrem suum stultum, debitor erit gehennae", non de verbo dicit solum, sed de contumelia universa". Ergo contumeliae debetur gehenna.
3. Item, Chrysostomus: "Convitiator pacis vel amoris bono nocet et decem millibus circum immittitproximum malis et continuas inimicitias operatur et Christi evellit membra". Sed quod tale est non est nisi mortale peccatum; ergo contumelia est mortale peccatum.
4. Item, Chrysostomus: "Plasmatur os diaboli per maledictiones, per contumelias, per aemulationem, per deierationem". Mortale autem peccatum efficit solum os diaboli; ergo contumelia est mortale peccatum.
Sed videtur quod sit veniale peccatum. a. Dicit enim Chrysostomus: "Non tanto indigent studio magna peccata, quanto et parva. Illa enim ipsa natura peccati averti praeparat, parva vero hoc ipso in desidiam immittunt et non permittunt viriliter insurgeread eorum interemptionem, ideoque velociter fiunt magna nobis dormientibus". Et postea ponit exemplum: "Detrahit quis proximo et convitiatur, contempsit exindedicens: nihil est maledicere; ad hoc autem odium innatum est maximum, inde inimicitiae, ab iis plagae, a plagis occisio". Ex quo accipitur quod convitium et accusatio inter parva peccata computantur; sed parva dicuntur venialia; ergo contumelia est veniale peccatum.
b. Item, Augustinus, cum enumerat peccata venialia, quae minuta dicit, dicit: "Si plus aut proximum aut uxorem aut filium aut servum exasperavit quam oportet". Sed exasperatio fit per contumeliam; ergo contumelia inter venialia peccata connumeratur.
c. Item, Chrysostomus: "Christuseum, "qui irascitur"inaniter, condemnavit "iudicio"; eum, qui dicit "raca, concilio"; sed nondum haecmagna: hic enim sunt hae poenae". Ergo non est magnum dicere verba contumeliae; ergo non est mortale peccatum; et est mortale vel veniale; ergo est veniale.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod contumelia potest procedere ex impetu animi et provocatione irae; potest etiam esse verbum non tantae contumeliae unde nascatur peccatum mortale, et secundum hoc contumelia est veniale peccatum. Si vero procedit ex ira reposita cum deliberatione et est verbum tantae contumeliae unde sequatur mortale peccatum vel in ipso vel in altero, per se dicetur esse mortale peccatum. Unde dicit Chrysostomus: "Inimicitiae tempore, ira accensa et anima ardente, quod minimum est, magnum apparet, et quod non valde iniuriosum est, onerosum esse videtur: occisionem enim peperit et civitates integras evertit. Sicut enim amicitia existente, quae onerosa sunt fiunt levia, ita inimicitia subiacente, quae parva sunt fiunt importabilia". Item: "Ne quoniamverbum nudum est, inspicias, sed si multum habet periculum". Item: "Non est aliquid contumelia molestius et quod maxime potest mordere hominis animam". Item: "Paulus non adulteros solum et molles, sed convitiatores aregno expulit", cum dicit: "Maledici regnum Dei non possidebant". Ex iis ergo patere potest quod aliquando est mortale peccatum, aliquando veniale.
On this page