IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 1
QUID SIT CONTUMELIA ET UTRUM SIT IDEM QUOD CONVITIUM.
ARTICULUS I
Quid sit contumelia.
Ponitur autem talis definitio contumeliae: Contumelia est peccatum ex improperio sermonis manifesto, tendens in nocumentum proximi.
Sed videtur quod contumelia etiam fiat per facta. 1. Ad Rom. 1, 30: "Contumeliosos, superbos", Glossa: "Contumeliosi sunt qui dictis velfactis contumelias et turpia inferunt". Ex quo habetur quod contumelia est in factis.
2. Item, super illud Prov. 11, 2: Ubi "superbia, ibi contumelia", Glossa: "Superbi contumeliose se gerunt per contemptum sive perignorantiam disciplinae". Sive ergo contemptus dicatur respectu proximi, erit contemptus in facto sive contemptus Dei in mandato; ergo contumelia non tantum est in verbis, sed etiam in factis.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod contumelia proprie est in verbis, extenso tamen vocabulo attenditur per facta, et hoc modo accipitur in praedictis auctoritatibus. Sicut enim dicit Chrysostomus: "Cum quis iniuriatus fuerit, memento tui Dominatoris, quoniam cum contumelia eum adorabant etper verba et res ei detrahebant".
ARTICULUS II
Utrum contumelia sit idem quod convitium.
Et videtur, a. per hoc quod dicit Chrysostomus: "A contumelia existens et convitio, quod et gehennam praeparat, antequam mundes te ipsum, tendissursum manus?" Ex quo accipitur quod non este idem contumelia et convitium.
b. Similiter, Eccli. 22, 27: "Estrecordatio, excepto convitio et improperio". Improperium autem videtur idem quod contumelia; ergo contumelia et convitium differunt.
Quod autem idem sint, videtur, 1. per hoc quod dicit Gregorius, super illud II Reg. 16, 11: Dimitte eum: "Contumeliosa verba non tam convitia quam adiutoria esse credidit". Sed contumeliosa verba non sunt aliud quam contumeliae; ergo contumelia non est aliud quam convitium.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod contumelia, cum proprie dicitur, differt a convitio. Convitium enim dicitur, quando improperatur quasi culpa, ut si dicatur alicui quod sit de illegitimo matrimonio natus: non enim hoc est vitium illius, licet sit vitium parentum; contumelia vero, cum culpa imponitur; accipitur tamen in Scriptura unum pro altero. Hic autem intenditur communiter de contumelia, ubi est improperium culpae vel quasi culpae. Et dicitur etiam opprobrium vel improperium, sed in hoc est differentia quod opprobrium potest esse in manifesto vel in occulto, similiter et improperium; convitium autem et contumelia in manifesto, et differunt sicut dictum est. Vel convitium dicitur a materia, eo quod vitium imponitur vel quasi vitium; contumelia vero a motivo, eo quod cum tumore quodam progreditur.