Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 4

UTRUM MELIUS, FIAT VINDICTA SILENDO QUAM CONVITIANTI RESPONDENDO.

Quarto quaeritur I. utrum melius fiat vindicta vel satisfactio silendo quam convitianti respondendo.

Et. videtur quod silentio, a. per hoc quod dicit Chrysostomus: "Si vindicare vis, sile, et funestam dedisti ei plagam; si vero convitio convitium copulas, ignem accendisti". Ergo magis fit vindicta silendo quam respondendo.

b. Item, Chrysostomus: "Qui irascitur, putatur qui multa convitiatus est vicisse, hic autem maxime estvictus a difficillima passione; qui autem fert viriliter, hic superavit et vicit". Ergo magis vincit sustinendo quam respondendo.

c. Ad idem dicit Chrysostomus, alibi: "Optimae victoriae modus est in multis vinci; sive enim superabundaverit aliquis sive insaniverit sive aemulatus fuerit, qui vincitur et non libenter procedit, hic est qui vincit". Ergo magis vincit sustinendo quam respondendo.

Contra. 1. Prov. 26, 10: "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat" ; et in eodem: "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur".

2. Praeterea, si non fiat responsio, credit se iuste moveri; ad tollendam ergo praesumptionem videtur esse respondendum.

[Solutio]: Ad quod dicendum distinguendo: vel hic fit comparatio in genere vel secundum determinatas conditiones personae. Si fiat comparatio in genere, melius est silere quam respondere ad victoriam obtinendam; plus enim est vincere vitium quam personam, secundum illud Prov. 16, 32: "Melior est patiensviro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium". Si vero fiat comparatio secundum conditionem personae, melius potest esse in casu respondere quam silere: in iudice enim est quod imponat stulto silentium. Tollitur etiam aliquando praesumptio sapientiae per responsionem, ut sic homo suam stultitiam cognoscat.

II. Huius etiam gratia quaeritur si aliquis vinci possit ab alio in convitiis nisi a se ipso vincatur.

Et videtur quod sic. 1. De quo enim creditur verum esse convitium, nec refellit sicut oportet, victus aestimatur; sed talis conditio potest esse in alio; ergo potest vinci ab alio in convitiis, etsi non a se ipso vincatur.

2. Praeterea, nullus sibi ipsi convitiatur, sed alteri; ergo nullus se ipsum vincit in convitio: accideret enim seipsum esse potentem et impotentem respectu sui ipsius ; qui ergo est in convitio vinci potest, etsi a se ipso non vincatur.

Contra. a. Chrysostomus: "Sicutnisi nosmetipsos male disposuerimus, nullus nos alterdisponet, ita nisi nosmetipsos convitiati fuerimus, nullus nos alter confundet". Ergo nullus potest alterum convincere in convitio nisi a se ipso vincatur.

b. Item, Chrysostomus: "Non qui convitiatur, sed qui pusillanimisest et dolet convitiis, ille est qui constituit convitia et quimordere facit. Si enim non dolueris, convitium non pateris". In ipso autem est dolere vel non dolere; ergo in ipso est vinci vel non Vinci.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod simpliciter nullus vincitur ab alio in convitiis nisi a se ipso vincatur. Vincitur autem quis a se multipliciter: cum delinquit, et per hoc est causa convitii; secundo autem, si non delinquit, cum dolet propter se, non propter convitiantem, de convitio; tertio vero vincitur, cum impotentem se aestimat ad vindicandum. Si vero nullo istorum modorum a se vincitur, ab alio vinci non potest, licet victus aestimetur.

[Ad obiecta]: Per hoc potest esse manifestum quod obiciebatur. Qui enim delinquit, iam primo a se ipso vincitur et per consequens ab alio vinci potest, sive aeque dicat convitia sive non; non enim in dicendo convitia est victoria, sed in servando innocentiam. Qui etiam excellit in convitiis non est vere victor. Unde Chrysostomus: "Sit aliquis vir mirabilis et magnus, et omnes eum vocent moechum, furem, homicidam, ille vero non molestetur nec conscius sit sibi alicuius talis, licet multi de eo talem habuerint opinionem, non est convitium passus, sed illi se ipsos confuderunt, ille autem non est confusus".

PrevBack to TopNext