Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 8, C. 5

AD QUOD CAPITALE PECCATUM REDUCATUR CONTUMELIA.

Quinto quaeritur ad quod capitale peccatum reducitur contumelia.

Et videtur quod ad peccatum irae. a. Dicit enim Gregorius: "De ira rixae, tumor mentis, contumeliae nascuntur".

b. Similiter dicit Chrysostomus: "De ira enim nascitur odium, de odio contumelia". Ergo peccatum contumeliae reducitur ad peccatum irae.

Contra, videtur quod reducatur ad peccatum superbiae. 1. Contumelia enim ex tumore procedit, tumor autem ex superbia. Dicitur enim Prov. 11, 2: "Ubi superbia, ibi contumelia", ubi dicit Glossa: "Superbi proximis contumeliam ingerunt".

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod contumelia per se nascitur ex ira tamquam ex propinquo principio, nihilominus tamen potest nasci ex superbia propter dispositionem concomitantem. Qui enim superbi sunt aestimant alios inferiores se; unde ex indignatione inferunt contumelias. Motivum ergo contumeliae potest esse appetitus vindictae, cum aestimat se per hoc vindicari, et sic reducitur ad iram; vel contemptus rei inferioris vel quasi interioris, et sic est superbia.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod tumor mentis est principium contumeliae, dicendum est quod dupliciter dicitur tumor mentis: vel ex inflatione superbiae vel ex ebullitione irae. Et secundum hoc tumor aliquando ad superbiam pertinet, aliquando ad iram: utroque autem modo potest esse principium contumeliae. Indignatio vero est quaedam passio mixta ex superbia et ira.

PrevBack to TopNext