Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 10

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 10

UTRUM TOLLENDA SIT OCCASIO DETRACTIONIS.

Decimo ostenditur I. quod tollenda est occasio huius peccati. Dicunt enim quidam quod sufficit sibi conscientia coram Deo nec curandum est de existimatione hominis.

Contra quod sic obicitur: a. Dicitur I ad Thess. ultimo, 21-22: "Ab omni specie mala abstinete vos, quod bonum esttenete". Abstinentia autem a specie mali est ut auferatur occasio peccati in aliis; cum ergo utrumque sit necessarium, secundum quod dicit Apostolus, non sufficit tenere quod bonum est, sed oportet abstinere a specie mali propter alios; ergo tollenda est occasio detractionis: si enim nullo modo videretur aliquis malus, non crederetur detrahenti alicui de illo.

b. Praeterea, qui contemnunt famam crudeles dicuntur, secundum quod dicit Augustinus: "Si quis a criminibus flagitiorum vitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem famam, in aliosest misericors". Ergo, per oppositum, qui contemnit famam est crudelis, secundum quod dicit Seneca: "Crudelis est qui famam negligit". Ergo peccat qui detractionis occasionem non subtrahit.

c. Praeterea, quantum in ipsis est, occidunt animas aliorum, scilicet qui praestant occasionem detrahendi; sed omnes tales peccant; ergo non subtrahentes occasionem detractionis peccant.

Sed videtur contrarium. 1. Nullus enim ad impossibile tenetur; sed nullus potest ita cavere quin aliquis offendat in ipsum; ergo nullus potest cavere a vitio detractionis et ita ab eius occasione.

2. Praeterea, Apostolus testatur se currere in praedicatione inter "infamiam et bonam famam" ; ergo infamia faciebat ad meritum ipsius occasionaliter; non ergo subtrahenda est occasio detractionis, cum per ipsam detur occasio meriti.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod subtrahenda est occasio detractionis secundum quod possibile est.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod occasio detractionis aliquando est ex parte eius cui detrahitur, aliquando ex parte detrahentis vel eius apud quem detrahit. Subtrahere ergo potest ut in pluribus occasiones quae sunt ex parte sui, et ad hoc tenetur secundum illud Apostoli: "Ab omni specie mala abstinete vos". Occasiones vero quae sunt ex parte detrahentis vel eius apud quem detrahit non tenetur ipse subtrahere.

2. Ad aliud vero dicendum quod, licet detractio sit occasio meriti aliquando apud sustinentem patienter, non tamen danda est occasio detractionis. Quod enim detractio est occasio meriti, hoc est ex opere Dei, qui ex malis elicit bonum; qui vero dat occasionem detractionis est principium mali; "non sunt autem facienda mala, ut veniant bona".

II. Adhuc etiam quaeritur utrum satisfaciendum est detractoribus quibus modis fieri potest.

Quod non videtur. 1. Satisfactio enim competit ei qui est debitor ex peccato: satisfacere enim est causas peccatorum excidere et eis aditum non praebere. Cum ergo ille, cui detrahitur, possit esse iustus et ita non debitor ex peccato, non oportet ipsum satisfacere detractori quibus modis potest, sed magis oportet detractorem satisfacere illi.

Contra. a. Dicit Gregorius: "Vocandi sunt detractores et tranquille admonendieisque satisfacere modis omnibus debemus, scientes quod de Iudaeis Veritas dicit: "Ne forte scandalizemus eos"" ; et dicit Apostolus ad Rom. 12, 18: "Si fieri potest, quod ex vobis est, cumomnibus hominibus pacem habentes".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod satisfactio accipitur duobus modis: uno modo est in remedium proprii peccati, alio modo est in cautelam alieni. Prout est in remedium proprii peccati, non oportet iusto satisfacere peccatori qui detrahit. Prout vero est in cautelam alieni peccati, oportet satisfacere, id est excidere causam scandali, secundum quod scandalum est dictum vel factum minus rectum occasionem praebens ruinae. Si vero non omnino potest subtrahi occasio in ipsis detrahentibus, faciendum est secundum consilium Evangelii. Dicit enim Dominus dicenti sibi: "Scis quod audito hoc verba scandalizati sunt Iudaei? Sinite illos: caeci sunt et duces caecorum".

PrevBack to TopNext