IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 9, C. 9
DE REMEDIO PECCATI DETRACTIONIS
a. Dicitur autem hoc peccatum esse in remedium contra praesumptionem vel adulationem. Unde dicit Pius papa: "Nonnunquam detractio adversus bonos excitatur, ut quos vel domestica praesumptio vel aliorum favor in altumextulerat, detractio humiliet".
Sed videtur contrarium. 1. Detractio enim est sicut venenum ; unde Eccle. 10, 11 super illud: "Si mordeat serpens in silentio", Glossa: "Sicut serpens, occulte mordens, venenum infundit, sic et qui detrahit". Venenum autem veneno non expellitur; ergo detractio non est in remedium peccati sive medicina morbi.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non fit sermo de adulatione et detractione secundum quod referuntur ad subiectum in quo sunt, sed secundum quod referuntur ad subiectum in quod intendunt agere. Adulator enim intendit agere in illum cui adulatur et detractor in illum cui detrahit. Cum ergo dicitur quod detractio est in remedium adulationis, hoc est in respectu illius subiecti. Cum enim advertit sibi detrahi, convertit se ad considerationem suae infirmitatis, si forte aliquid reprehensibile est in eo, et sic humiliatur: unde iam non est venenum ei, sed medicina. Illi vero, qui audit detractionem, si acquiescat, est venenum infusum a detrahente; illi vero, cui detrahitur, non dicitur esse venenum, nisi ex ipso contrahat nocumentum.
Sed posset quaeri, si adulatio opponitur detractioni sicut detractio adulationi, propter quid non dicitur adulatio esse in remedium detractionis sicut detractio in remedium adulationis. — Ad quod dicendum est quod adulatio non permittit hominem videre suum imperfectum, detractio vero facit, et ideo adulatio. non dicitur esse in remedium quemadmodum detractio.
On this page