IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 4
UTRUM PECCENT MINISTRANTES NECESSARIA TALIBUS.
Quod videtur, a. per hoc quod dicitur ab Augustino, Super Ioannem: "Donare res suas histrionibus vitium est immane".
b. Praeterea, infames personae sunt huiusmodi ioculatores, sicut habetur IV, q. 1, ubi dicitur quod "infamiaemaculis sunt aspersi, scilicet histriones" ; fovere autem eos qui infames sunt in causa infamiae, peccatum est; ergo etc.
c. Item, Chrysostomus: "Non ita ille, qui haec fingit, est delinquens, ut tu, qui haec iubes facere; magis autem neque iubessolum, sed studes et laetaris et laudas quae fiunt et omnino applaudis tali ergasterio daemoniorum". Ergo qui fovet eos in peccato magis delinquit.
d. Item, Chrysostomus: "Principium et radix talis iniquitatis vos estis maxime qui tribuitis, qui diem universam in iis consumitis et honestas nuptiarum res deturpatis". Sed qui est radix iniquitatis magis peccat quam ille qui est ad modum rami; ergo ministrantes necessaria et foventes huiusmodi ioculatores mortaliter peccant.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod illi, qui ministrant eis necessaria in favendo vitium, si hoc faciant intuitu, mortaliter peccant: talibus enim dare pro exercitio sui vitii immane peccatum est. Si vero hoc fiat ex aliqua causa veniali, non intuitu fovendi in peccato, veniale peccatum potest esse. Si vero causa necessitatis naturae, non est peccatum, nisi fuerit ratione circumstantiae. Unde Ambrosius, in libro De officiis: "Pasce fame morientem. Quisquis enimpascendo hominemservare poteris, si non paveris, occidisti". Et iterum Hieronymus dicit: "Qui clementiam non habet nec indutusest "viscera misericordiae", quamvis spiritualis sit, non adimplevit legem Christi".
On this page