Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 3

UTRUM INSPECTORES LUDORUM AUT IOCULATIONUM PECCENT ALIQUANDO VENIALITER, ALIQUANDO MORTALITER.

Tertio quaeritur si inspectores ludorum aut ioculationum peccent aliquando venialiter, aliquando mortaliter.

Quod autem peccent mortaliter, 1. dicit Chrysostomus: "Adulteros et inverecundos constituunt talium inspectores; nihil enim stuprosius neque oculo turpius talia videre concedente". Cum ergo causa sit mortalis peccati, erit peccatum mortale; dicitur enim Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eamin corde suo". Et dicit Chrysostomus: "Melius esset luto et gurgite omnem visum revergere quam talem inspicere iniquitatem. Neque enim ita oculis iactura est gurges ut incontinens visus et denudatae mulieris inspectio".

2. Item, Chrysostomus: "Expellamus saltatricem, et, si nullum alium, barbaros saltem zelamini; etenim ab omni tali puri sunt inspectione. Quae ergo erit nobis excusatio? Qui deberemus esse cives regni caelorum, barbaris in hoc deteriores sumus". Ex quo accipitur quod huiusmodi voluntaria inspectio mortale peccatum est.

3. Item, Chrysostomus: "Peccatum hoc in tantum imponitsordem, ut neque decem millibus fontibus expurgare possis, sed solum lacrimis et confessionibus". Cum ergo hoc competat mortali peccato, erit mortale peccatum.

4. Item, leges, quae a Graecis scriptae sunt, tales personas voluerunt esse infames sive dictaverunt ; sed participare cum infamibus in actu, per quem contrahitur infamatio, est mortale peccatum: est enim crimen; ergo inspectio voluntaria ioculationum est mortale peccatum.

Contra. a. Minus peccatum est inspicere quam ipsum agere; si ergo ipsum agere non semper est mortale, multo fortius nec ipsum inspicere.

b. Praeterea, inspicere aliquando fit casualiter et non praecedente proposito; sed peccatum actuale mortale non videtur fieri sine proposito; ergo inspectio voluntaria ioculationum non semper est mortale peccatum.

[Solutio]: 1-4. Ad quod dicendum quod duplex est inspectio. Quaedam est in transitu nec ulterius tendit ad delectationem mortalis peccati, ut fornicationis vel adulterii, et talis est veniale peccatum. — Est alia inspectio studiosa, in qua est fomentum mortalis peccati, et talis potest esse mortalis. - Praeterea, quaedam est ioculatio histrionica, quaedam est etiam ioculatio chorealis mulierum lascivarum, quaedam vero est exercitii causa vel tollendi fastidii sive tollendae acidiae. Studiosa ergo inspectio, per quam praestatur fomentum ioculationis histrionicae vel ioculationis chorealis, potest vergere in peccatum mortale; studiosa vero inspectio duarum aliarum ioculationum potest sistere in veniali. — Per hoc satis potest responderi ad ea quae obiecta sunt.

PrevBack to TopNext