IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, Praeambulum
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, Praeambulum
Dicto de peccato cordis et oris, consequenter dicendum est de peccato operis. Sed, quia peccatum operis magnam habet latitudinem, in Tractatu sequentium divisionum agetur de illis; in praesenti autem sufficiat dicere de peccatis operis quae pertinent ad gestum velo nutum corporis et quae pertinent ad ornatum. Peccatum autem quod est in gestu vel nutu corporis quoddam attenditur in se, quoddam respectu proximi. Peccatum in se dicitur peccatum ioculationis aut risus, ut risus attendatur quantum ad motum oris, ioculatio quantum ad motum corporis sive gesticulatio, subsannatio autem et derisio quantum ad proximum. Primo ergo dicendum est de risu et ioculatione. Quaerendum est ergo utrum ridere et ludere sive ioculari sit peccatum; secundo, si aliquando est mortale; tertio, si inspectores ludorum aut ioculationum peccent aliquando venialiter, aliquando mortaliter; quarto, utrum ministrantes necessaria talibus peccent.