IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 3, Q. 1, C. 1
UTRUM RIDERE ET LUDERE SIVE IOCULARI SIT PECCATUM.
Ad primum sic: videtur quod ista non sint peccata. a. Ridere enim a natura datum est homini, et sicut flere est respectu tristabilis, ita ridere est respectu delectabilis; sicut ergo flere potest esse sine peccato ita et ridere sine peccato.
b. Item, inter virtutes morales sive consuetudinales computatur eutrapelia ; eutrapelia autem est medietas in ludis; ergo contingit ista fieri sine peccato.
c. Item, dicitur Eccle. 3, 4: "Tempus est flendi et tempusridendi, tempus plangendi et tempus saltandi". Tempus autem sumitur pro opportunitate; opportunitas autem non est in peccato; ergo risus et saltatio possunt fieri sine peccato.
d. Item, Gregorius: "EgoDavid plus stupeo saltantemquam pugnantem; pugnando hostem subdidit, saltando coram Domino homo se ipsum vicit". Sed pugnando cum hoste meruit; ergo saltando meruit multo fortius.
e. Item, Seneca: "Si tempus iocumexigit, sic te geresapienter, ut nullus habeat te tamquam asperumnec contemnat te ut vilem".
Contra. 1. Exod. 32, 6: "Surrexerunt ludere", Glossa: "Esus et potus ad lusum impulit, lusus ad idololatriam, quia, si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur". Ergo in ludo est peccatum.
2. Item, Chrysostomus: "Non dat Deus ludere, sed diabolus. Audi quid ludentes passi sunt: "Sedit populus comedere et bibere, et surrexeruntludere"". Ergo ludere non est sine peccato.
3. Item, Ierem. 15, 17: "Non sedi in concilio ludentium" ; et similiter Tob. 3, 17. Malum est ergo ludere, cum in opposito personae illae reddantur commendabiles.
4. Item, Chrysostomus: "Non est nostrumridere continue et frangi et lascivire", et loquitur in persona christianorum; ergo christiani peccant ludendo.
5. Similiter ostenditur de risu, per hoc quod dicitur Luc. 6, 25: "Vae vobis, qui nuncridetis" ; et Eccle. 7, 5: "Cor stultorum, ubi laetitia". Et dicit Glossa Luc. 6, 25: "Docet stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus adscribendam".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod quadruplex est risus. Est enim quidam qui provenit ex serenitate conscientiae et praegustatione gaudii superni, et iste risus non tantum est sine peccato, sed pertinet ad fructum Spiritus, qui est gaudium. — Est iterum risus qui cedit in praemium, de quo dicitur Prov. ultimo, 25: "Ridebit in die novissimo" ; unde Glossa: "Gaudebit in retributione regni caelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis". — Est iterum risus qui cedit in demeritum, qui fit ex immoderata laetitia; de quo dicitur Eccle. 7, 4: "Melior est ira risu", Interlinearis: "Qui dissolvit etiamsapientem" ; et in eodem: "Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti". Et secundum hunc modum ridere non est sine peccato. — Est iterum risus ex ipsa naturae mansuetudine, et hic attestatur bonitati naturae et bonum naturae determinat.
Eodem modo potest distingui de saltatione et ludo. Est enim saltatio vel ludus quae proveniunt ex mentis lascivia, et secundum hoc sunt peccata vel cum peccato. — Est iterum saltatio vel ludus ex spirituali mentis iucunditate, et hoc modo saltavit David coram arca et lusit in signum humilitatis et spiritualis iucunditatis, et secundum hoc saltatio cessit in meritum. — Aliquando vero fit ad naturae recreationem, et secundum hoc bonum naturae determinat. — Aliquando fit causa exercitii, et sic bonum artis determinat: secundum hunc modum potest esse indifferens ad meritum et demeritum.
On this page